Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. VII. 1537. Június 17. A tótországi rendek körösi gyűlésének Ferdinánd királyhoz intézett felirata. Sacra Regia Maiestas et domine domine noster gratio­sissime. Fidelitatis nostre perpetue humillimam commendacionern. Immortales gratias agimus vestre Maiestati, pro sua liberali munificaque, innno paterna cura, qua Nos et hoc Regnum suurn gratiose prosequitur, ac vt pro nostri def'ensione et con­seruacione huius Regni copias auxiliares miserit, quod vestre Maiestati omni officio obsequiorum reseruire studebimus. In­telleximus eciam literas et mandata vestre Maiestatis ad nos data, quibus ex animo obtemperare cupientes, penes dominum Capitaneum vestre Maiestatis, maiora, que pro nostra inopia potuimus, fecimus, Maiestatique vestre subsidium vnius floreni, primo quoque tempore exoluendum, contribuimus. Que omnia vestra Maiestas ex eodeni domino Capitaneo clarius intelligere poterit. Igitur humilime supplicamus vestre Maiestati, dignetur presencia obsequia nostra et nostram seruiendi promptitudi­nem animo gracioso accipere. Quam deus optimus, maximus conseruet felicissimani, et ad vota, pro commodo tocius rei­publice Christiane. Ex congregagacione nostra generali pro XVII. die Junij Crisij celebrata. Anno 1537. Presentes vero, ob absenciam maioris sigilli nostri, sigillis Judicum Nobilium fecimus consignari. Ejusdem Vestre Maiestatis fideles humillimi Vniuersitas dominorumet Regni­colarum Regni Maiestatis vestre Sclauonie. Kivtil: Serenissímo Principi et domino Ferdinando, diuina fa­uente Clemencia Romanorum, Hungarie, Bobemie etc. Regi, semper augusto, lnfanti hispaniarmn, Archiduci Austrie etc., domino nobis graciosissimo. (Eredetije a bécsi császári kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents