Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS.1537. Januárban.
16 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1537. JANUÁRBAJÍ. Franciscus de Botthyan possessionem castri praedicti apprehendere queat, communi iusticia postulante; et ne Castrum hoc a Regno Ungariae, tempore Maiestatis Regiae, quocunque modo distractum et alienatum iri contingat. Articulus XXVIII. De disciplina autem militari in progressu exercitus, servetur modus et ordo, qui in articulis pro festő Beatae Elisabeth praenotato confectis, conscriptus est. Articulus XXIX. Postrenio, de publicis totius Regni Ungariae, ac partium sibi subiectarum libertatibus ac privilegiis de novo confirmandis et observandis, de praemissa oblatione nostra, et aliis suprascriptis articulis acceptandis et admittendis, Regiae Maieslati, domino nostro clementissimo, publico nomine supplicavimus. Qua supplicatione accepta, clementer et admissa, Maiestas eius gratiose respondit : quod tempore felicis coi-onationis suae, et etiam antea in ingressu suo in Ungariae Regnum, ad servanda omnia privilegia, libertates, laudabiles item et approbatas consvetudines publicas, instar praedecessorum suorum Ungariae Regum, solenniter iuraverit, et superinde etiam literas efficaces nobis dedisse, recenti memoria teneat; tarnen si eas quocunque modo, ex temporis iniuria periise contigisset, eius Maiestas non gravabitur novas literas similes prioribus, omnibus Regni Ordinibus dare et concedere gratiose, easque ornnes libertates, consuetudines et privilegia publica, per lios amiOH ex temporis iniuria utcunque lacerata, posteaquam Deo authore, in ordinem pristinum reducere poterit, ut pium et iustum decet Principem, inviolabiliter observabit, id quod coram dominis Praelatis, Baronibus et Regni Nobilibus, qui ex Conventu praescripto Ordinum et Statuum Regni delecti extiterunt, Viennae in pro festő Beatae Dorotlieae Virginis et Martyrxs, anni praescripti, Millesimi, Quingentesimi, Trigesimi septimi, sese facturam viva voce obtulit. (Kiadva: „Decreta, Constitutiones et Articuli Regum Inclyti Regni Ungariae." Nagyszombat. 1584. 395. s kk, 11.)