Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

IIOliVÁT- ÉS TÓTOKSZÁÜI (iVŰLÉSEK. 1537 —1540. 203 culos, pro Regni eonsuetudine, confeceramus, inter quos vno articulo deliberauimus, quod omnes viritim, ita paratos et hello instructos nos teneremus, vt dimi et quamprimum presidia Regie Maiestatis aduenerint, et neeeessitas Regni postulauerit, possimus, sine mora, penes Capitaneum insurgere; quem arti­culum nunc quoque roboramus, in ea tamen reformamus, vt omnes et singulj Nobiles, quj stipendia quorumcimque Domi­norum assumpserunt, ant quj officia quorumcunque Castrorum detinerent, ac illj etiam, quj senio grauatj ac egritudine pre­uentj essent, vidue etiam possessionate, pro personis suis sin­gulum equitem habere et comparare teneantur; Nobiles vero vnius sessionis, quoniam instar colonorum subsidium pro con­servationis gentium Regni contribuerunt, peditesque pixida­vios de medio eorum ordinauerunt, ab exercitatione immunes et exemptos fecimus. Preterea, commeatuum, siue victualium, ingeniorum ac aliorum impedimentorum ad bellj expeditionem necessariam prouisionem ac ordinationem, Dominus Capitaneus Generalis, ex subsidio vnius floreni, Regie Maiestati, Domino nostro cle­mentissimo, oblato, curam et solutionem habeat *, ita tamen, vt Dominj et Nobiles ad hoc deputatj, currus, apud eos designa­tos, in pleno numero paratos teuere, ac dum Dominus Capita­neus commiserit, pro solutione constituta, et in Registro esti­mationis victualium conscripta, illó, quo opus füerit, dare et mittere debeant. Estimatio vero victualium, quemadmodum prioribus arti­culis nostris conclusimus, fiat per personas ad id deputatas, adiunctis illis quatuor personis idoneis Dominj Capitanej Ge­neralis. Qui, ponderata ac discussa temporis, annoneque qua­litate, secundum deum et iusticiam, limitent, estimentque va­lorem omnium victualium, Registrumque superinde edere et conscribere teneantur, penes quod vniuersi extra castra viuere ac exercitum ducere possint et valeant; saluo, quod in Castris alio Regesto vti necessariiun sit futurum; nam illo commeatus inuehere, maiorcs et expense et fatige sequentur ; hoc expresso, quod nemo victualia ducens solutione Theolonej impediatur, sub assecuratione et saluo conductu, prefatj generalis Capita­nei Regie Maiestatis.

Next

/
Thumbnails
Contents