Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. in. 1537. Május 2. Ferdinánd királynak a tótországi rendekhez, a körösi gyűlés törvény­czikkeinelc tárgyában, intézett leirata. Statibus et vniversitati regnicolarum regni Sclavonie. Ferdinaudus etc. Reverendi, Spectabiles, Magnifici, nobiles, egregij, pru­dentes et circumspecti, fideles dilecti. Reddite sunt nobis litere vestre, quibus nobis gracias agitis de eo, quod generosum Joannem Catzianer etc. capitaneum nostrum generalem, pro vestri defensione et regni istius nostri conservatione, cum auxiliarijs copijs ad vos miserimus; jd, quod pro paterna nostra in vos omnes, totumque regnum istud nostrum, ejusque regni­colas cura, solicitudineque libeoter sane fecimus, cumque arti­culos in congregatione generali, proxime Crisij habita, per vos omnes, vnanimi consilio et sententia, conclusos, et ad nos per dictum Joannem Catzianer transmissos, legissemus, piacúit nobis, vosmet ipsos rationem inire statuisse, qui cum fortunis et rebus vestris consultum fore ex aliqua parte existimaveri­tis. (?) Primuni enim , quod ad dissensiones inter plerosque vestrum exortas attinet, 11011 possumus improbare, vos cum sedari minimé possent, ita reipublice causa decrevisse, vt istius­modi controversiarum actiones plane omnes vsque ad festum nativitatis dominj suspendantur, et jnterini quisque pati stu­deat et ab offensionibus abstineat; tamen exoptatum nobis fuisset, vt quicquid dissidij, altercationisque reliquumest, com­poni, sopirique quoquomodo potuisset; niliilominus constitu­tionem illám vestram, vt maximé necessariam, et ad presen­tium rerum statum idoneam, plurimum commendamus; nihil dubitantes, quin tani in his, quam in alijs, vestro omnium con­sensu ita mature deliberatis, ordinatisque, strenuam operám daturi sitis, vti debita vbique executio fiat, prout necessitas ipsa expostulat; nam quod pro salute et defensione vestra octingentos equites et ducentos pedites, statim conducendos, 13»

Next

/
Thumbnails
Contents