Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535-1536.
HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535. —1536. (631 III. 1535. Szeptember. Ferdinánd király válasza a horvátországi rendek felterjesztésére. Sacra Regia Romanorum ac Hungarie et Bohemie etc. Maiestas dominus noster clementissimus graciose jntellexit petita baronum, procerum, ac nobilium et militum regni Croatie, et ad ea clementi animo duxit respondendum vt sequitur: Inprimis, quod concernit petitionem eorum factam apud Maiestatem Suam pro comitibus de Zrynio, Maiestas Sua Regia vocabit eosdem comites ad se, et personaliter eos audiet in petitis suis, ac superinde cum eis aget, seque clementer et benigne resoluet. Sed quantum acl solucionem antiquorum seruitiorum nobilium Croatie, Maiestas Sua Regia petit informacionem ab eis, unde huiusmodi debita procedant, et quo, et in quanto numero Maiestas Sua eis teneatur ; quas enim gentes Maiestas Sua in regno, pro quantitate cuiusvis temporis, habuit, et sub certo numero tenuit, et solutionem illis etiam fierj curauit; ad ea vero, que Maiestas Sua istorum causa et vlterius forte tenebitur, juste se geret, vti decet regem graciosum et benignum. Quoad banos constituendos et regni prouisionem , Maiestas Regia respondet, quod banos propediem eliget et constituet, et quod necessariam de singulis pro publica regni tranquillitate prouisionem faciet. Curabit etiam, et seriöse mandabit Maiestas Sua Regia, ne deinceps ipsorum jobagiones ex Regno illo emigrantes in Maiestatis Sue prouintijs hereditarijs assumantur aut recipiantur, sed in patria sua manere debeant. Quoad vltimum petitionis sue articulum, Maiestas Regia respondet in hunc modum : quod ab eo tempore, citra quod ab vniuersis statibus et ordinibus regni Croatie in regem et dominum eorum fuit assumpta, nihil magis eure et cordi habuit, sicut adhuc etiam habet, et habere semper jntendit, quam quod vniuersos regni illius jnhabitatores jn bona pace et quiete conseruaret, ac jus et justitiam ministraret, et si quid jn regno