Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIX. FELSŐ-MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. 1535-1536.
FELSŐ MAGYAHOKSZÁGJ KÉS2LECES GL 1 LÉS. 1535—1536. 599 sunt Sacra Maiestas ex istis oppressis, qui regno et Vestre Maiestati semper fideliores fuerunt, quam illj a quibus nunc cruciamur. Itteni, Sacra Maiestas, supplicamus Vestre Maiestati, vt eciam hona ecclesiarum taliter minus juste occupata remittere dignetur, ne officia divina negligantur. Itteni, Sacratissima Maiestas, ex quo multis verbis Vestram Sacram Maiestatem molestamus, Supplicamus, amore illius, qui extensis manibus pro amore omnium nostram in ligno pependit, velit dementer supplicaciones nostras audire, et ne Vestra Maiestas tedio afficiatur audire nostras oppressiones. Nam non iste sunt saltem oppressiones nostre, sed jnnumerabiles, jta vt, et si onmes quotquot sumus, nunquam sufficienter nostras oppressiones ennarrare possimus. Que oppressiones nostre, quamvis videntur vt nobis saltem fuerint acerbe, sed credat Vestra Maiestas, vt depredacio nostra et tocius regni Hungarie et Vestre Maiestati non est fructuosa; quia in tantum nos jam calcaribus fatigare unacum nostris colonis fecerint, ut nec nosmetipsi, nec Vestre Maiestati cum nostris colonis, prout deberemus, servire possimus. Quid prodest Vestre Maiestati ditacio aliquorum potentium, cum non ad conservationem regni, sed ad propriam saltem vtilitatem aliqui ex illis cogitant. Intelligat Vestra Maiestas breviter defectum suum proprium et oppressiones regni sui. Itteni, Vestra Maiestas mandaverat, ne dicam sine literis Vestre Maiestatis alicui de bonis nostris daremus; ab illó tempore multociens dicati sumus contra mandata Vestre Maiestatis. Ittem, Dicatores semper cum exercitu nostra bona dicant, jta vt terna pars ad dicacionem sufficeret, sed faciunt se alere cum equis in detrimentum colonorum. Ittem, Decimatores vinorum similiter cum exercitu decimas tam frugum quam vinorum exigunt, et tam crudeles faciunt decinias, vt si ipse colonus saltem duas urnas liabeat, eciam vnam ex illis accipimit. Ittem, Nunquam vasa ipsi decimatores sibi ipsis ordinant, sed vbique vasa rusticorum violenter accipiunt, et ipsi coloni coguntur vina eorum pauperes ad doleum exfundere, in oppressionem eorum valde magnam.