Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVIII. JÁNOS KIRÁLY NAGYVÁRADI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1536. Október 1.
1530. OKTÓBER 1. 5S3 ORSZÁGGYŰLÉSI TÖRVÉNYEK. 1536. Október 1. A János kir állj nagyváradi országgyűlésén alkotott törvénycsikkek. Articuli in conventu particulari dominorum prelatorum ac baronnm et nobilium regni, de regio mandato pro die dominico post festum beati Michaelis Archangelj 1536. Waradini celebrato, formati atque confecti, et per Regiam Maiestatem roborati. Primo quidem cum sciamus Maiestatem Regiam dominum nostrum clementissimum omnia, que bonum principeni decent, pro conservacione hujus af'flicti regni diligenti cura hactenus subivisse, et caput quoque suum proprium fortune casibus apud potentissimam Maiestatem Cesarem Thurcarum (personaliter conspectum illius adeundo) subivisse, et de eius manibus lacerum tunc, et modo quoque satis miserum, regnum hoc suis precibus liberasse, nobisque suis fidelibus imrno christianitati vniverse salvum reservasse, sedem regiam, civitatem scilicet Budensem et sacram huius regni coronam hostili de manu eripuisse, et deinde pro nobis ad hec vsque tempóra plurimos labores, vigilias, sumptusque pertulisse, super quibus Maiestati Sue agimus gracias immortales, ac serviciorum nostrorum fidelium exhibitione perpetuo curabimus rependere. Ceterum intelligimus nunc quoque suam Maiestatem cum adversario suo in tractatibus pacis esse constitutam, quam quidem pacem, licet nos omnes summo desiderio cupiamus et expectemus, ex quo tarnen illám non nisi vnione et concordia omnium regnicolarum bono inodo, bonoque ordine fieri posse credimus, et certo tenemus: proinde Maiestati Sue instantissime supplicamus, dignetur pacem hanc manibus ambabus amplecti et concludere, ita tarnen, vt et dignitas authoritasque Sue Maiestatis salva et integra maneat, et reg-