Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1585. OKTóBER —DECZEMBER. 573 Articulus XXXV. Quum denique in plerisque Comitatibus Regni, fideles Maiestatis Regiae, per Comites maximé nondum iuratos, multis afficiuntnr iniuriis: Maiestas Regia omnibus Regni Comitibus sibi obedientibus, per hanc praesentem Constitutio­nen! serio committet, ne quispiam, sub poena amissionis oífi­cii, praefecturam huiusmodi deinceps gerere audeat, absque iuramento, quod omnes Comites Regni parochiales Regibus Ungariae, secundum generalis Decreti formám, praestare debent. Articulus XXXVI. Praeterea, dum contra quempiam Comitum certa et vera aliqua per uniuersitatem Nobilium alicuius Comitatus, Maie­stati Regiae fuerit querimonia delata, illi officium statim abrogare, et loco eius, qui Maiestati Regiae per Comitatum ipsum fuerit commendatus, praeíicere non dedignabitur; parte tamen utraque prius audita. Articulus XXXVII. Ea autem, quae extra consuetum sedis iudiciariae locum in aliquo Comitatu ipsi quoque iurati Comites, etiam pro eorum offitio debito de caetero egerint, piacúit pro antiqua Regni consuetudine, exnunc irrita habere ; ita tamen, si trans­latio seu mutatio loci huiusmodi fuerit praeter voluntatem uniuersitatis Nobilium facta. Item omnis iudicialis admini­stratio Comitum, et aliorum quorumcunque officialium alie­nigenarum irrita sit. Articulus XXXVIII. Decimae item frumenti et vini, cum in plerisque locis soleant in arendam locari, his qui iustis et consuetis decimis contenti esse nolunt, sed tyrannide quadam intolerabili, nomine decimae omne quod volunt auferunt. Propterea decre­uinius, damna illata simul cum poena violentiae , per eos , ad quos huiusmodi decimae pertinent, iure fore refundenda.

Next

/
Thumbnails
Contents