Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
570 A NAGYSZOMisATI És POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. non videtur commodum esse; sed si ex re et tempore, Regnicolarumque exigentia, Dietam "necessariam fore viderit, sua Regia Maiestas curabit eam etiam anticipari. Articulus XX1L Praeterea, ut haec mala radicitus euellantur, Regnumque pristinae restituatur tranquillitati: Regnicolae etiam ultra vires enitentur, Maiestati Regiae obedie.ntes et fideles subditos se exhibere. • Articulus XXIII. Specialiter antem in ipsa Regni tranquillitatis, libertatisque communis restitutione et conseruatioue, iuxta formám generalis Becreti, viritim paratos fore, insuper etiam quintam partém colonorum, armis decenter instructam, pollicentur. Articulus XXIV. Nobiles quoque unius sessionis, ad omnia, quae illis ex Deereto Regni in patriae defensionem incumbunt onera, paratos se exliibent Regiae Maiestati. Articulus XXV. Domini etiam utriusque ordinis, et aliae personae speciales, quae ex Deereto Regni gentes tenere debent, cum suis gentibus, et quinta parte colonorum offerunt sese paratos, Articulus XXVI. Olim in seruitiis Regum et Regni, ex ordine equestri nemo admittebatur maiorem equitum habere numerum, qui ad minus uno aut duobus mensibus proprio stipendio militandi non habebat facultatem. Nam alioqui, si aliquando, ut potentissimis etiam quibusque Imperatoribus contingere sólet, stipendium debitum exercitui in Regno defecisset, prouincialium lachrimis viuere coactus fuisset; quemadmodum id iam nobis quasi in consuetudinem venit. Nihil enim praeter nudum corpus, illudque diris affectum verberibus, miserae plebi relin-