Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 601 Regni semel omnibus est admittenda) se violenter quomodo­cunque opponeret, nec eam iuxta iudiciariam commissionem fieri admitteret, poenam in generali Decreto superinde expres­sam, de facto incurrat. Articulus XII. Si quis vero, ne post factam quidem repulsionem, bona restitui commissa iure ad se pertinere potuerit probare, mox in facto maioris potentiae conuincatur. Articulus XIII. Ut autem Eeclesiarum Dei, et reliqua bona omnia occu­pata commodius líberari possint, Maiestas Regia cum his, qui ea obtinent praesentibus, diligenter tractabit; cum absentibus vero faciet tractari per dominos Consiliarios, ut huiusmodi bona absque iniuria illorum, qui possident, remittantur. Si qui autem ex illis, tractatui et admonitioni Regiae Maiestatis non páre­rent, contra eosdem, iuxta confectos articulos, tempore cele­brationis iudiciorum, iure procedatur. Articulus XIV. Alias etiam uniuersas cansas Regnicolarum, ratione inuasionis domorum, captiuationis, vulnerationis, verberatio­nis et interemptionis Nobilium, et aliarum quarumcunque iniuriarum et violentiarum, quibus fideles Maiestatis Regiae, a tempore felicis Coronationis eiusdem, seipsos mutuo quomodo­cunque affecissent, et etiam de futuro afficere attentarent (praeter taxarum siue Dicarum et contributionum violentas quascunque exactiones ; eas enim omnes, quibus subditi Maie­statis Regiae hactenus sunt affecti, illis quorum interest, in deductionem stipendiorum, quibus Maiestatem Regiam pleros­que grauare intelligimus, duximus condonandas). Appellatio­num item siue Transmissionalium causas, contractuumque et obligationum, iuris oppignoratitii, dotalitiorum, bonorum per defectum semmis et per notam infidelitatis impetratorum, pro Dominica Reminiscere proxime futura inchoari, et indesinen-

Next

/
Thumbnails
Contents