Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. Constitutionen! violare ausus fuerit, poena capitis et amissionis omnium bonorum mobilium et immobilium contra eum decernatur. Artieulus 111. In domo autem rustica tempore belli, in progressu exercitus, militibus ipsis licet quidem liospitari, lioneste tamen et citra omnem liospituin iniuriam, iusto stipendio uiuant; in transgressores vero, iuxta Decreta Regni, animaduertatur. Artieulus IV. Praeterea, si qui Capitaneorum exercituum Regiorum, in quenipiam hunc (így) constitutionis articulum violare non formidantem, cum primum querimoniae ipsi Capitaneo fuerint delatae, ad requisitionem laesi et iniuria affecti, iure animaduertere recusauerit, citatus, et ordine iuris conuictus, perpetuae infidelitatis nota condemnetur. Artieulus V. Ad aliorum autem violentorum omnium tyrannidem reprimendam, occasionemque et fomitem omnium maiorum tollendam, et exinde concordiam Christianam in Regno restituendam, conclusum est: ut bona quoruncunque rebellium Maiestatis Regiae, posteaquam resipuerint, et in gratiam fuerint recepti, infra unum mensem, a die quo in sede iudiciaria comitatus illius, in quo bona huiusmodi resipiscentium habentur, gratia Regia vel domini Locumtenentis, pro ea qua persona Regiae Maiestatis fungitur authoritate, cum bona cautione et assecuratione fidelitatis Regiae Maiestati debitae, ac consilio faciendo, fuerit publicata, computandum, absque ulla difficultate remittantur. Artieulus VI. Illis autem, qui iam diu resipuerunt, siue sunt Ecclesiastici, siue Seculares, eorum omnia bona, quae non dum essent restituta, statim sine omni renitentia reddantur, donatione aut quacunque inscriptione Regiae Maiestatis 11011 obstante.