Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 553 Maiestati Sue exinde exspectanda erant, non ea facultate, qua voluntate cupiebat, obviare potuerit; videntes autem et perpendentes Maiestatis Sue proviutiales talem monetam respectu alterius nedűm esse incognitam, atque in diesdeterio­rarj , vt que vel sex tantum, atque etiam quatuor et duos dumtaxat argenti lothones in tota ejus marcha contineret, et nonnunquam prorsus illám falsificari et adulterari contingeret: 11011 sine causa moti et adducti fuerunt ad supplicandum Maiestati Sue Regie, tanquam domino suo et patrie principi, cum omni instantia, ad prohibendam dicte monete Hungari­calis receptionem, et vsum, in ijs patrijs Austriacis amodo continnandum ; cum itaque . Maiestas Sua Regia notabiliter agnosceret et sentiret tantam provintialium iacturam et dis­pendium, et petitionis illius tam rationabilis et lioneste dignam rationem habendam existimaret, secus facere non potuit, quin monetam Hungaricam, ex eo quod falsam a bona seu vera vulgus discernere 11011 potuit, in ijs Austrie provintijs gene­rali edicto prohiberet, vnde postea factum est, vt proviutiales atque vniversi patriarum istarum jncole monetam hujusmodi, diu et in non parvo numero collectam, majori damno et levi­pendio coacti sint transmutare et expendere; precipue vero, cum interea acciderit, quod Maiestas Regia prelibata se cum certis et potioribus Sacri Romani imperij principibus, stati­bus et ordinibus concordaverit et convenerit, de certo et justo grano ac moneta per totum fere impérium distribuenda, et hoc modo progressum et effectum suum habere ceperit, et Maiestas Sua pactis et conventis cum principibus antedictis, ea de re factis et erectis , in nullo penitus contraire , sed illis potius stare, et in omnibus ac per omnia in ijs etiam Maie­statis Sue provintijs Austriacis obtemperare liabeat et tenea­tur. Idcirco status et ordines antedicti regni Hungarie, ex ijs, alijsque causis juste perpendendis, et ex semetipsis facile cogitare et diiudicare poterunt, quod Maiestas Regia presenti eorum petitioni condescendere aut acquiescere non possit, cum illud ijs omnibus, que inter Maiestatem Suam, dictosque principes et status jmperiales conventa simul et conclusa nuper fuerunt, futurum sit nedűm directe contrarium et acl­versum, sed etiam istis provintijs, earumque jncolis et homi-

Next

/
Thumbnails
Contents