Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 549 medio, ad tales tractatus assumptis et adhibitis, et qui pacis hujusmodj tractacionj semper jnterfuerunt, bene constat; quic­quid autem Maiestas Sua Regia poterit adhuc et deinceps pro regni pacificatione et beuefitio communi, nedűm in ijs, sed in alijs omnibus facere et prestare, ad hoc quoque se Maiestas Sua Regia semper offert promptam et benignam, omnique studio et opera contendet, vt quod pro evidenti regni istius utilitate et bono poterit vlla in parte impetrarj vel obtinerj, quod et hoc quoque fiat et, quoad fieri possit, obtineatur. Sed quod gentes Maiestatis Sue in Hungaria existentes concernit, Maiestas Sua Regia se cum eis clementi animo concordabit de numero gentium huiusmodi, pro conservatione et administratione justitie, aliisque regni et jllius jncolarum necessitatibus et occurrentijs tenendarum ; et jdeo petit ab ipsis statibus et ordinibus eorum opinionem et inforinacionem de numero talium gentium, atque etiam modo et ordine jnter­tenendi easdem. Quod autem major ipsarum gentium numerus modo non est expressus , hoc ipsum pro bono regnicolarum factum est ; vt eisdem quoque parceretur , quorum sumptibus et expensis equites hujusmodi alendi et sustentandi erunt ; nisi eveniat talis necessitas , quod non solum majorj gentium numero, sed etiam magna expeditione opus erit : extunc et tempus et res postulabunt a Maiestate Regia et regnicolis illis omnibus, aliam et majorem de equitibus et alijs ad ea requi­sitis fieri provisioiiem ; ne vero de cetero permittatur quispiain, etiam justo stipendio victurus , in domibus nobilium et perso­narum ecclesiasticarum condescendere : sue quoque regie Maiestati placet. Quod autem videtur in domum rusticam , tempore belli et progressu exercitus , quibuslibet condescendere liberum esse, hoc a Maiestate Regia non solum non jmprobatur, sed omnibus etiam perspicuum esse potest, quod in progressu exercitus, et in magna aliqua expeditione , 11011 solum in do­mum rusticam condescendendum erit , sed et in alias , prout loci, temporis , et rerum exigentia postulaverint ; .propter patrie defensionem et communem omnibus necessitatem in similibus nonnunquani sit habenda patientia. * Postquam vero jn proximo articulo continetur, quod

Next

/
Thumbnails
Contents