Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 539 VII. 1535. November 28. Pempfiinger Istvánnak Ferdinánd királyhoz intézett jelentése, a pozsonyi országgyűlésről. Sacratissima Maiestas Regia, domine domine eleme ntissime. Post humillimam sui ipsius, necnon serviciorum in gráciám Maiestatis Vestre subiectionem. Visum est tam dominis aliquibus, quam michi, vt hic manerem apud regnicolas cum eisque tractarem, si quomodocunque incluci possent ad proficiscendum. Hoc Maiestati Vestre pro certo significare possum, jam aliquibus comitatibus persuasum fuisse, vt proficiscerentur, sed nescio cuius, aut quorum pravo instinctu omnia sequenti die inversa fuerunt; authorem tarnen illius aliqui, et pociores ex nobilibus michi confidenter declararunt, eum scilicet esse, qui antea quoque suspectus apud Maiestatem Vestram visus est, et qui iam ad Maiestatem Vestram proficiscitur, qui jnocenciam suam Maiestati Vestre plurimis verbis deciarabit, prout michi fecit; sed Maiestas Vestra tantam eidem fidem adhibeat, quantum licebit; consulerem Maiestati Vestre, vt eundem ibi cum ceteris apud se retineret, et pro ceteris quoque dominis, qui tres hic sunt aut quatuor, mittat vel seribat, vt sequantur. Et mittat adhuc dominum Transylvaniensem huc, vnacum adjuncto domino vno seculari, pro vocandis regnicolis; credo et persuadeo michi, cum videbunt dominum locumtenentem, vnacum reliquis apud Maiestatem Vestram esse, quod 11011 magno negocio et ipsi subsequentur; cum alioquin maiorem partém videam esse paratam, saltem aliqui malevoli non spargerent semen eorum. Hec Maiestati Vestre fideli et secreto animo sig-