Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKTÓBER—DECZEJMBEK. 525 prudentia et viribus tantum a regno et tota christianitate periculum averteret, quod Maiestati Vestre Sacratissime san­guine et morte nostra resarciemus. Regnum divi.sum stare non posse, nobis et qui contra­rium nobis dominum adorant, est persuasum; si pacata con­silia non proderunfc. omni via vnio tentanda erit. Partém adversam domini, quibus convenit, vt nobilitas optavit, monebunt ad resipiseendum; nobiles item partém suam exequentur. Vestre Maiestati supplicant, vt cepit, velit hac quoque via regni unioni graciose providere, spem habent bonam. Si cum hac via non succederet, dignetur Maiestas Vestra etiam armis et bello regno uniendo graciose providere; ad hec omni a pro suis viribus paratos sese offerunt. Violentiam item eorum, qui tueri debentes, regnum va­starunt et desolarunt, non ita faeile reprimi posse confidunt. Similiter ad juris administrationem et executionem a tanto tempore intermissam et fere obliteratam, multa neces­saria videntur, et vt quisque occupata remittat, vix induci sine bona provisione poterunt occupatores ipsi. Quum hec hisque similia regnum urgeant, non est-visum, vt in hac dominorum et comitatuum paucitate commode de­cerni posset; itaque Vestre Sacratissime Maiestati supplicant: dignetur aliam primo quoque tempore dietam jndicere, vbi omnes ordines numero pleno citra omnem exceptionem con­veniant, vt de tanto discrimine rerum decerni posset; loci electio stat in arbitrio Maiestatis Vestre Sacratissime; tem­pus ne diutius differatur supplicant, et sic cum bona gratia Maiestatis Vestre omnino sibi conveniendum esse judicant. Supplicant jta omnes ordines, vt plus non possint, vti Maiestas Vestra Sacratissima jn persona sua dignetur diete interesse; octo fere sunt anni, quod Maiestas Vestra suos Hungaros non vidit; agnoseet bonos fideles, nihilque aliud ex hoc conventu Sacratissima Maiestas Vestra speret, quam suum commodissimum et lionestissimum commodum, et regni salu­tem, et vt Hungaros Maiestas Vestra in omnibus, que per ipsos prestari possunt, jn suam salutem et sui conservationem fidelissimos servitores Sacratissima Maiestas Vestra agnoscat. Experta est Maiestas Vestra consilia multorum per hos annos

Next

/
Thumbnails
Contents