Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
522 A NAGYSZOMISATI É S POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. riter donec fomes mali jn loto extinguatur, intestina sedicione e medio nostri sublata, pristine tranquillitati restitni, absque impensa notabili minimé queant, posteaquam diéta ipsa futura celebrabitur Maiestate Vestra illic presente, deque ammovendis premissis malis mature providente: nos vti gratos et íideles decet subditos, pro Maiestatis Vestra erga nos clemencia, publice tranquillitatis libertatisque restituende habita racione, non modo vnius Floreni subsidium offerimus, Sed totum id, quod prestare poterimus, simul et corpora quoque nostra, pro voto Maiestatis Vestre jn commodum patrie, exhibere parati sumus. Remedia adhibenda istis duobus malis, que nos maximé premunt: alterum gencium Maiestatis Vestre in miseram plebem licencia, quibus omnia jmpune rapere licet, et non minus quam hostes se nobis exhibent, cum nos deffendere pocius, quam offendere deberent; alterum vero bone monete Hugarice estimacionis clepravacio, simpliciter jn manibus Maiestatis Vestre sunt; dignetur primo quoque tempore vtrumque maliim prohibere, exercitus jn disciplinam et ordinem militarem redigere, vt justo stipendio vivant; monetam vero cum evidenti dampno viginti denariorum amplius cambire ne permittat, et jn falsarum monetarum cusores juxta contenta decreti animadvertere jubeat. Supplicamus preterea Maiestati Vestre, dignetur Strigonij et alijs locis necessarijs contra astuciam et violenciam Turcarum excubias equestres conservare. Moti precibus fratrum nostrorum, qui ex regno Maiestatis Vestre Sclavonie jn conventu adfuerunt, liumillime supplicamus Maiestati Vestre, dignetur jam tandem de preficiendis Banis, et ordine illic pro redintegranda publica tranquilitate ponendo, providere graciose. Supplicamus denique Maiestati Vestre, ne cogatur aliquis ex nobis, ex quacumque condicione et statu, contra communem patrie libertatem, extra terminos Hungarie juri stare, neque coram Maiestate Vestra, neque locumtenente, vei alijs ordinarijs judicibus regni. Maiestas Vestra jnsolita illa vectigalia per capitaneos Strigonienses et Comaromienses amplius ne paciatur exigere,