Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

424 A BERENHIDAI GYŰLÉS. 1532. 423 XXVI. 1532. Február 17. VII. Kelemen pápának a berenhidai gyűléshez intézett irata. Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis ac clilectis filiis nobilibus viris, ducibus, marchionibus, comitibus, Equitibus, et populis status Regni Hungarie facientibus Salutem. Venerabiles fratres et dilecti filii salutem. Licet proxime dilecto filio Antonio de Hispello nuntio nostro ad vos misso plena mandata dederimus perferenda, ex quibus desiderium vestrae salutis et securitatis vobis aperte constare poterit, ipsumque Antonium suo officio in illis vobis referendis plene functurum esse non dubitemus; Tamen hiisdem curis stimu­lantibus animmn nostrum, et ex abudantia cliaritatis erga vos nostrae, has etiam literas verbis et relationi ipsius Antonii adiiciendas putauimus, ut pluribus módis paterna benenolentia et vigilantia vobis manifesta esset. Neque enim filii, tametsi de vestra in sancta Religione constantia nunquam dubitaui­mus, tamen non esse solliciti. non possumus, quod vestrum regnum fractum ante hostilibus et populationibus, nunc intes­tinis discordiis discissum et debilitatum videmus. Ad cuius mali perniciem illud etiam accedit, quod pars vestrum altera eorum fauore utitur, quorum nedűm apertae vires, sed etiam occultae fraudes timendae nobis sunt, ne quid impiorum seduc­tio vos pios inficiat. Sumus enim praepositi a deo omnipotenti uniuerso gregi fidelium, ut pastoris vigilis, piique patris amore illorum salutem sedulo procuremus. Quod cum in cunctis populis Cristum proíitentibus comuniter facere clebemus, tum peculiarius facimus in vobis, quos haec Saucta Sedes tot iam annos pro fide Cristi belligerantes, et tanquam murum ad defensionem caetera« Cristianitatis obiectum, omni studio sustentare ac fouere consueuit. Hoc nos exemplo praedeces­sorum nostrorum, recenterque felicis recordacionis Leonis papae X-mi patruelis nostri, adducti, nihil unquam, deo et vobis testibus, praetermisimus, quod ad vestram salutem a

Next

/
Thumbnails
Contents