Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 408 dexteritate et modestia admittat, que in similibus requiritur, et ante omnia caveat, ne nimirum late evagetur aut limites excedat, sic tamen illos et spe et oblatione confortet et animet, ut de futuro auxilio nihil dubitantes in sua erga Christianitatem et nos, Regemque et Dominum eorum of'fitio persistant, et singula pro beneficio et omnium commodo dirigant et exequantur. Premissa vero omnia idem orator Noster lingva materna statibus conferat, eaque medio íidi et boni interpretis Latio sermone reddat et illis insinuet. In quibus omnibus et singulis pro honore et commodo Nostro et Christianitatis mature tractandis, obeundis et perficiendis supradictus Orator Noster omnem possibilem operám et industriam impendet, nihilque non agere et obtinere contendet, quod in bonum Reipublice Christiane facere possit, ceteraque omnia in ijs et circa ea necessaria et oportuna procurabit et interponet, secundum rerum, temporis, et loci qualitatem et exigentiam, adusque Nostro in ijs omnibus voto, causeque communi et justissime, quam Serenissimus Dominus fráter Noster antedictus ratione eiusdem Regni habet, demum satisfiat. Sicut etiam pro sua in Nos et Christianitatem fiele et clebito haucl dubie facturum esse confidimus, nostram in eo expressam et omnimodam executurus voluntatem. Datum in Civitate Nostra Tornacensi die XII. Decembris 1531. Kivűl: Instructio Cesaree Maiestatis ad Dietam in Kenesse. (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban.) XVIII. 1531. Deczember ltí. János királynak Nádasát) Tamáshoz intézett rendelete, melyben meghagyja, hogy a kenesei gyűlésen meg ne jelenjék. Joannes dei gracia Rex hungarie, dalmacie, croatie etc. Magnifice, fidelis nobis dilecte. Intelligimus istic fieri certissimas conuenticulas a nonnullis, sub pretextu boni pub-