Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 439 ímprimis post exhibitas literas Nostras Creden tiales, exponet eis gráciám et benevolentiam Nostram, et omne bonum. Deinde deciarabit eis, Nos intellecto eo, quod antenoniinati Status et Ordines ad diem et locum prescriptum generaliter conuenire, et in ea Congregatione de publico regni illius statu et tutela, communi consilio et studio deliberare et contractare vellent, nonnihil etiam ad offitij Nostri munia pertinere cogitasse et cogitare, ut nos quoque, quibus et a deo optimo maximo, sublimitatis et dignitatis omnis autore, dátum est, et a mundo, cujus habene Nobis licet ad tantum munus obeunclum minus idoneis, ab eodem deo per manus sunt tradite, ac reipublice Christiane conservatio concredita, intermittere non potuisse, quin eos ipsos de hac ipsa Regni defensione et assecuratione disserturos, publico Nos quoque Nomine et loco atque ex offitij Nostri debito interpellaremus; Nosque ob id prefatum Comitem, Consiliarium et Oratorem Nostrum, tamquam ad hanc provinciám obeundam aptum elegisse, et ad eos destinasse, cuius medio, licet eos alioqui et ob aliam causam in hoc conventu convenisse non arbitremur, quam quod ea complectantur et assumant, que et sibi, suisque simul et toti reipublice Christiane saluti, honori et commodo sint futura; ex süperabuudanti tamen, ei, pro Nostro in prefatum Regnum eiusque incolas alfectu, summoque rerum omnium ex re et quiete communi gerendarum desyderio, eosdem omnes requirere et hortarj, neque non offitij, quod et deo et hominibus, regique et domino suo naturali et legitimo debent, admonere voluerimus, id quod idem Orator Noster verbis quibus potest aptioribus et efficatioribus prestare studebit; quippe si omnino sic sibi et regno putent expedire, ut sic vel ob rerum angustiam vel temporum presentium Malignitatem, sibi rebusque suis meliori quo possunt modo prospiciant, ut imminentibus sibi malis et periculis obviam eant, Quod hoc ita eoque modo conficere et, dirigere contendant, ut ultra peculiare commodum, quo sibi prospectum esse sperabunt, toti etiam Christianitati, inclite presertim Germanice Nationi ad reciprocam ejusdem Regni defensionem semper exposite et propense, pariter et ex merito ac necessitate consultum ac satisfactum esse videat.ur. Et ímprimis ac ante omnia, caveant a quibuscunque