Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
427 A KENESEI GYŰLÉS. 1532. 315 vt prefatus Episcopus agriensis, Turzo, et Sigismmidus ab herberstein, vnacum alberto de pernstein, si eum ad eos venire contingat, vel sine eo, coniunetim vel maior pars eorum, tam super gratia vite et bonorum per nos eisdem Waywodanis, modo et serie, quibus supra, irroganda, quam etiam alijs, exeepta pace cum Johanne ineunda, Cuius tractatio Cesaree Maiestati, vt prefertur, relicta est, proloquantur, agant, tractent, componant, transigant, et ad quod eisdem plénum super ijs mandatum et commissionem mittimus. Neque erit incommodum, si cum Thoma Nadasdj Egregius Stephanus maylad tractandj prouintiam assumat, eumque non solum ad partes nostras reducere, verum etiam ad hoc inducere studeat, vt per se, et suos omnes fratres, amieos et propinquos eidem Conuentui interfuturos, ceteros quoque vvaywodanos, ad idem lioc attrahere conetur, quo explosa Johannis factione, vna cum alijs, ad 110s et fidem nostram aecedant, Sub spe certa, quod si hoc ex voto cesserit, peccatorum omnium et culpe condonationem, et vltra hoc ipse Nadasdi gratiam nostram deinde sit habiturus. Curabunt ergo Consiliarij nostrj, hoc onus ipsi Maylad, vt melius et conuenientius poterunt, imponere, et rem in effectum deducere. Cum Cassouiensium, aliarumque Ciuitatum nostrarum Nuntijs, qui eo destinabuntur, ijdem Comniisarij nostri, vltra literas nostras, quas eis de hoc scribimus, studiose tractent, quod et ipsi inter se firmi at constantes, cum ceteris etiam qui a partibus Johannis steterunt, omnj studio agant, et efficere nitantur, vt ad nos et fidem nostram ire et declinare, cunctaque illa pro bono nostro transigere velint. Oratores item Sanctissimi domini nostri et maiestatis Cesaree illuc venturos ijdem Consiliarij et Commissarij nostri audire, et sie vtrinque res illas, vt decet, conferre, cunctaque pro communi bono ordinäre poterunt. Et si contingat oratores ex conuentu illo ad Cesaream Maiestatem et nos mitti, sicut forte futurum est, prenominati Consiliarij et Commissarij nostri omnem operám adhibeant, vt ij, qui ex nostris sumentur, sint modestj et hon est j, et ij quoque, qui ex waywodanis deputabuntur, sint boni et non proteruj vel immodesti, ac si modestiores, quam esse debeant,