Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
A KENESEI GYŰLÉS. 1582. 389 ad eandem" adducere, et ad illám amplectendam persuadere, nobisque vel Commissarijs nostris libere et ex animo consulare, eaque fidenter et necessario aperire velint, que presenti rerum necessitati et periculo imminenti salutare et commodum fore existiment. Et si videatur eis omnino opus esse, atque ita rebus nostris expedire, quod ad Conuentum illum etiam de permissu nostro procedatur, ac vel ante, vel in eo, per ipsos et alios, nomine nostro, tam cum nostris, quam waywodanis, practicetur et agatur, quo singula pro nobis eo certius ordinentur et disponantur, ferendum et hoc nobis vtcunque erit, quod illuc et ipsi eant, quamuis hec remedia querenda et adhibenda sunt, quibus accedente quoque (nisi manifestam et nostram et regni vtilitatem videant ex eorum presentia et in— teruentu secuturam esse) si sine incommodo nostro fieri possunt, caueri potius et omitti cuperemus. Si itaque cognoscant hoc nonnisi cum commodo nostro successurum fore, Tum ea demum ipsorum Consiliariorum , veluti potiorum presentia et directione singula tali modo fiant, vt nihil detrimenti nobis Inde sit expectandnm. Eisque ergo significabunt nos de hoc quoque conventu Sanctissimum dominum nostrum et Maiestatem Cesaream admonuisse, certoque sperare, quod ambo suos ad illum oratores haud dubie sint missuri, per quos hec ipsa negotia ad viam modumque saniorem perducere studebunt. Atque ideo cum nostris primum, videlicet Magnifico valentino Tereck, Egregiis Ludouieo pewkrj, paulo Bakith, Emerico Nagh, francisco Rewaij, francisco Niary, et si qui erunt alij fideles, quos ad se 111 aliquem locum convocabunt, tam prefati Consiliarij per se, suosque fratres, amicos et propinquos, ipsique etiam Commissarij nostri per semetipsos, super literis nostris Credentialibus (sed non nisi cum vno quoque ad partém) tractare incipiant de conventu generali futuro, hortando pariter illos ad fidei constantiam, et quod 11011 ipsi tantum velint hoc negotium et Conventum pro nostro commodo, regnique salute, dirigere, sed vt hoc idem per suos coniunctos, sibique íidos tam apud nostros quam etiam Waywodanos, quo poterunt modo meliorj et aptiori, curare et eíficere contendant, ita quod hij etiam erroris sui tandem obliti et pertesi, ob boiium Christianitatis et patrie, íideique et religionis