Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 385 dus, veJ Interrumpendus. Et hunc si cum aliquo fructu et commodo nostro (vti plures opinantur) suceedere posse videa­tur, quid in eo casu nobis putent agendum aut obeundum, quo prosequenda et ad verum bonum, finemque optatum dedu­cenda, que pro nobis et in rem nostram sic fuerint incepta et transacta. Ad liec vero, si Consiliarij hungari quedam mox inferre, seque, quod liec comitia, tametsi velint aut cupiant, Jam amplius impedire aut circumducere nec possint neque debeant, nihilque diffinire valeant, an tenenda vei 11011 tenenda sint, excusare ceperint, eaque per ipsos etiam visitanda dicant, causamque cur ad ista se et alios descendere oporteat, vei in toto vei in parte nobis ascribere et imputare, ac vei absentiam nostram, vei regni non defensi, gentiumque nostrarum exces­sus et deliquia, justitieque parum vei neglectim adniinistrate culpam, aliaque similia et dissimilia, in nos contorquere et reijcere velint, quibus suam et aliorum causam reddant lio­nestiorem, et liec, que per eiusmodi Conuentum vei cum rerum nostrarum commodo aut Incommodo tractabuiitur, velamine quodam contegere volentes, aequo animo nobis ferendum asse­rant, que res et tempus dabunt, et que differri nequeant diu­tius; Tum Commisarij nostri intellecta quaque obiectionis particula, quo maiori poterunt dexteritate et solertia, síngulis necessario respondere, eaque rationibus et demonstrationibus, quibus possunt velienientioribus et efficacioribus, diluere et confutare studeant. Nempe si regni parum defensi 110s vei aperte vei latenter insimulare pergant, ab ipso regiminis no­stri exordio vsque ad hoc tempus enarrabunt, quo jure ettitulo regnum illud ingressi et adepti, que subinde pro illius et inco­laruni eiusdem vtilitate et pacificatione fecerimus, cum quanta denique potentia Turco, cum idein regnum ingressus esset, occurrere parati fuerimus, huncque, non multo post tempore, retrocedere coegerimus ; quantis item sumptuum et expen,sa­rum, aliorumque bellicorum incommodorum oneribus necdum cessantibus hoc idem regnum seruare Turcoque eripere et ab aliorum oppressione vindicare conemur, quorum si neutrum f'uisset, potentia scilicet nostra et sumptuum illorum suppedi­tatio, regnicolas illos nimirum cum extremo eorum exitio Magyar Országgyűlési Emlékek. I. 25

Next

/
Thumbnails
Contents