Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
417 A KENESEI GYŰLÉS. 1532. 315 XI. 1581. November 30. Ferdinánd királynak Szálaházy Tamás egri püspökhöz és Thnrzó Elekhez intézett levele, melyben azokat megbízza, hogy a kenesei gyűlésen az ellenpárt tagjait megnyerni igyekezzenek. Ad dominum Agriensem et Turzonem. Reuerendissime in cliristo páter, ac Magnifice fideles nobis sincere dilecti. posteaquam Litteris Lincium vos vocari ad nos fecissemus, Intelleximus conventum aliquem in oppidulo kenese, pro festő cireumcissionis domini proxime venturo, indictum esse, Quo cum plures aduerse factionis venturi sint, vtpote Eiusdem conventus auctores, visum nobis est, vt vos quoque cum alijs fidelibus nostris, ad dictum conventum mitteremus. Iccirco fidelitati vestre mandamus, ut non Lincium, sed ad dictum conventum vos conferre debeatis. Quid autem vobis illic in conventu agendum erit, arbitramur non opus esse nostra informacione, Nam pro vestra Erga nos sincera spectataque fide et constancia persuademus nobis, nihil vos illic neglecturos, quod bonum commodumque nostrum ac augmentum dignitatis nostre, et istius Regni nostri liberationem concernere agnoueritis ; preterea Si necessum fuerit, misimus vobis Litteras aliquot credencie et pleni mandatj medio quarum , data occasione, cum primoribus et alijs aduerse factionis tractare poteritis; reliqua fidelis noster ]) clarius vobis referet, cuius verbis fidem indubiam prestare debeatis. dátum in oppido nostro Inspruk in festő beati Andree Apostoli 1531. (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és k. titkos levéltárban.) ') L'res hely hagyva a névnek.