Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
308 A BÉLAVÁRI GYŰLÉS. 1581. rum sunt Liberi, Liberosque ipsos et totam Rempublicam, ex maximo periculo Liberabitis, Ita vt non erit Necesse amplius implorare auxilium Cesaris Turcarum, Imperiumque Regni huius pietate diuina, et dexteritate prefati domini nostri Regis in tantum adaugebitis, vt sperandum sit, non ita temere amplius Germanos fines vestros et Istius Regni Spoliandum invadere, modo sit pax Intus, foris Bellare, et Inani conatui Germanorum obstare tutissimum erit. Non dubito Itaque dominaciones vestras de presentibus conventibus et Tractatibus, Ea omnia deliberare et vnanimi voto concludere, que odia mutua, Insidias oceultas, et Id genus malorum extirpent, eaque eonsultare, que paci et tranquilittati erunt Idonea, Id quod Maximus deus ad vota omnium annuat. Ecclesiam Albensem plurimis donarijs Tum a Sancto Rege apostolico nostro et vestro, tum a suis Successoribus, ac proauis, et parentibus vestrarum dominacionum, donatam fuisse apertissime tenetis ; Lucebant in ea citra intermissionemLampades varijs in Locis subfixe, Sonabat templum totum ab Aurora ad vsque horam vndecimam, fumabant altaria lucernis succensis, frequens aderat ministrorum tam clericorum quam áliorum Numerus, Nunc vero sanctus Rex, Qui depilata Barba pauperibus concertantibus elargiri Elemosinam solebat, in eunctis Bonis et possessionibus ecclesie Albensis donatis depilatus est, vnde iam cuncta diuina silere, Nisi dominaciones vestre aliter inde consuluerint, compelluntur, Lucerne Jam fenne extincte sunt, Rectoratus altarium quasi desolati, Rarus clerus. Obsecro igitur et peto dominaciones vestras attentissime, velint eedem de Remissione Bonorum istius ecclesie salubrius eonsultare, Ne Templum hoc Sanctum ab apostolo vestro sancto Stephano diuino dicatum officio, In quo eiusdem Sancti Regis et aliorum sanctorum Regum extant Reliquie, et Sepulcra, Nidis passerum sit receptaculum, In quo dominaciones vestre a deo optimo mercedem accepture erunt. Et Quod Reliquum est dominaciones vestras in domino Jesu, qui cunetis imperat, cunctaque sua orclinacione gubernat et regit, mentes que omnium dirigit, feliciter cum incremento honoris et felicissimo successu valere cupio. Quibus me ad omnia ipsorum vota paratissimum semper offero, meque illis commendo.