Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

364 A UlÍLiAVÁKI GYŰLÉS- 1531, ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK. I. 1531. Márczius 6. A babolcsai gyűlés rendelnek Kanizsai Dorottyához intézett levele, mely­ben a bélavári gyűlésre meghívják. Generosa, ac Magnifica Domina nobis honoranda. Status, et conditio hujus Regni Hungáriáé, Patriae scilicet nostrae quam misera sit, et jam in extremis laborét; non opus est ves­trae Generosae Dominationi declarare, quum omnibus satis pro comperto habeatur. Nos igitur tanquam Fidei nostrae Christianae, et hujus Patriae amatores, convenerainus huc, ut de his, quae ad tuitionem Ficlei, et Patriae utiliora viderentur, tractaremus, et eam, quantum in nobis esset, non parcendo personis, rebusque, et Bonis nostris, ab inminente jam ex­tremo periculo praeservare studeremus. Visum est autem no­bis, ut superinde cum caeteris quoque Dominis Fratribus, et Amicis nostris, atque Nobilibus una convenire, et tractare deberemus; constituimusque hanc ipsam Conventionem in proxima Dominica Laetare, in Oppido Belovár fieri. Rogamus igitur Vestram Dominationem Generosam, ob amorem Dei immortalis, et Beatissimae V. M., ut eadem ad ipsam Domi­nicam Laetare certos, probos, et speciales Famiiiares suos, cum plena informatione pariter et authoritate, ad ipsam Con­ventionem transmittere velit; ubi et nos Deo favente intere­rimus, nec de aliis, nisi de his, quae salutem Patriae et tuiti­nem Fidei concernere videbuntur, tractare habebimus, et Famiiiares Vestrae Dominationis Generosae, quos eadem illuc

Next

/
Thumbnails
Contents