Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.

298 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530. 307 tractet et agat, quo subsidium validum et repentinum contra Turcos, et In confortationem et defensionem prefati regni Croatie, et Incolarum eiusdem, ac aliorum fidelium et bonorum subditorum suorum, Impetrare et obtinere possit, quod etiam se breui, ac Justo et competenti numero, assecuturam et habi­turam esse sperat, eoque habito et ipsi regno Croatie, et cete­ris maiestatis sue regie dominijs tempestiue succurrj et auxi­lium ferrj debebit. Et cum Maiestas Cesarea Dietam Imperialem conscrip­serit ac propediem ad Germanium redire, dicteque Diete Inter­esse decreuerit, Atque ipsa Maiestas Regia in eadem Diéta cum Maiestate Cesarea coniungi velit, de ijs quoque periculis et discriminibus quibus obnoxia est Croatia, diligenter et mature tractabit, ad quam Dietam, si regnicole Croatie Nuntium vel Nuntios suos mittere voluerint, Maiestas sua Regia Improbare non poterit, cum ipsorum medio eadem mala et pericula Regno illi incumbentia, alieque necessitates commode declararj et de­monstrarj, ipsique tamquam rerum Turcicarum et patrieillius necessitatum magis experti et conscij, significare possint viam et modum, quibus Ipsis Turcis obuiari et Insultus eorum pre­caueri, ac Regnum defendi et conseruarj possit. Nihilominus autem, si (quod deus auertat) Dictum Croatie Regnum interea a Turcis inuadi contingat, Maiestas Regia illius Incolas ne­quaquam deseret, aut derenlinquet, sed omnem eorum curam liabebit, vt illis in tempore subueniatur, hortando et requi­rendo eosdem Regnicolas, vt et ipsi pro parte sua hoc Idem facere et maiorum suorum vestigia sequentes, Regnum tam vetustum et nobile ab Imanissimis Christiane fidei hostibus seruare et defeiidere conentur; Id quod hucusque etiam non sine laude sua fecerunt, In quo tamquam boni Christiani et fideles Maiestatis sue Subditi perseuerare debebunt, vt precla­rum defense et conseruate fidei exemplum, Quod a maioribus et progenitoribus suis acceperunt, posteritati sue non minori studio et honore relinquant Immitandum, sicut eosdem omnino facturos esse, Maiestas Regia confidit. De transmittendo ad dictum Regnum exercitu, Maiestas Regia similem curam geret, vt vel illius medio vel alio modo necessario et congruo, Regnum pacificetur et defendatur. Quod 20*

Next

/
Thumbnails
Contents