Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.
298 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530. 301 quam vestras Dominaciones Liberos et Vxores habentes Bona sua amittere, et sic cum Liberis ac Yxoribus per aliena Regna vagari. Quod si vestre Dominaciones respectum aliquem erga Petrum Erdedi haberent, Eo quod Bona sua penes vestras Dominaciones sortiri paratus esset. Dudum enim íllum penituit Dominium hoc assumpsisse, cupitque magis priorem Sectam insequi, quam Dominio suo uti; Nam et natura sua facere eum aliud non sinit. Vbi vero scribunt vestre Dominaciones, minasque nobis imponunt, quod si in Dietam ipsam non venissemus, Secteque Zapolitane non adhereamus etc. de Nobis secus prouiderent; sciant vestre Dominaciones, Nos animam nostram pluris facere quam Bona temporalia, neque minas Dominacionum vestrarum similes curamus, cum non vere Christiani id nobis scripserint, sed Sectatores paganismi. Nam illis, a quibus Comminationes liuiusmodi processerunt, non tantam facultatem scimus, qua nobis nocere possent; Credimus enim Nos vestras Dominaciones, qui veri Christiani estis, facilius in isto Regno permansuros, quam illos, qui publici hostes sunt Christiane religionis, vt breui tempore exitus rerum probabit. Nam Deus id ipsis diu tolerabit nequaquam, Quemadmodum vestre Dominaciones experte credent, breui tempore. Ceterum cum prescripsimus, intelleximus Dominaciones vestras ad futurum festum Conuersionis Pauli taliter Dietam diuulgasse, Quod neque Nos et Dominus Collega noster, neque Capitanei Regie Maiestatis domini nostri clementissimi, sed neque domini Barones ei Magnates istius Regni Diete huiusmodi intersint, Sed vestre Dominaciones inter sese de omnibus concordare vellent. Deus optimus maximus concedat vestris Dominacionibus talem gratiam, ut vnanimes et concordes esse possitis, Et id concludere, quod ad salutem Animarum suarum fuerit commodum et vtile. Nam concordia etiam parue res crescunt, discordia vero maximé dilabuntur. Tribuat Deus vestris Dominacionibus talem animum, quatenus in ea fi.de Catholica, in qua et hactenus, permanere valeant et fidelitate, vt quemadmodum progenitores et Precessores nostri, sic et nunc pari voto Rempublicam istius miserrimi Regni ac sese contra illos, qui nobis malum inferre, Nosque