Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.

1530. MÁJUSBAN. 281 et equitum numerosissima turba, adoriatur. Omnium primum vero ad pacanda regna Hungarie et Sclauonie summopere neeessarium est , vt copie , que in Hungáriám adflictam , et attritam Sclauoniam mittuntur , singulis mensibus , solita stipendia accipiant , quo facilius sub disciplina militari con­tineantur ; ne et Sacra et prophana iuxta perturbent , neque innoxios et fideles ßegios molestent , et expilent ; Item quod Cesarea vestra Maiestas , ac Serenissimus et Clementissimus Rex noster, vna vobiscum Electoribus, principibusque Et Reliquis Sacri Imperij ordinibus , hoc autumno ad componen­dum et pacandum Regnum Sclauonie Tria peditum Millia , ac quatuor tormenta Bellica murifraga , et totidem minora , que campestria vocant , in Sclauoniam mittant ; Regnicole Equi­tatum peditibus se adiuncturos pro viribus offerunt, sperantque hac liieme effici posse , vt ad instantis estatis tempóra , nihil hostile in penetralibus Regni maneat, quod expedicioni future impedimento esse possit. Item, quoniam factio aduersa in prefatis Regnis spargit, et nititur fidelibus Regijs , ceterisque sue farine hominibus persuadere , copias Germanorum 11011 in liberacionem hunga­rorum et Sclauorum descensuras , sed vt eos tanquam armis subactos partim deleant, partim seruituti perpetue subiiciant : Itaque supplicant vniuersi status Regnorum Hungarie et Sclauonie , vt cesarea ac catholica Maiestas , et Serenissimus ac clementissimus Rex noster , vnacum electoribus , principi­bus , et reliquis Sacri Imperij statibus , dignetur Hungaros et Sclauos , cum ceteris nacionibus corone Hungarie subiectis, quemque literis suis in suo statu assecurare , quod copie in hungariam descensure neminem oppriment , aut quouis modo in rebus aut persona molestabunt, qui Regie Maiestati fuerit fidelis, vel in posterum cum copijs Germanorum vna aduersus Turcas et eorum fautores fideliter arma caperet, constanterque dimicaret , habita éciam commiseracione eorum , qui omni defensionis solatio destituti , Turce Tirannidem inuiti ferre coacti fuerunt. Ceteriun si proxima hac hieme Sacratissima vestra Maiestas ac Serenissimus et clementissimus Rex noster, vosque Electores , principes , et Reliqui Sacri Imperij ordines, Regna prefata paeare, communi studio et auxilio neglexeritis,

Next

/
Thumbnails
Contents