Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.
272 A I'OZSONY! RÉSZLEGES GYŰLÉS. vestram Majestatem, dominum ac Regem eorum, deinde Cesarem Maiestatem, quem deus optimus Christian! Imperij caput ac defensofem singularem esse voluit, Principes quoque et ordines reliquos conuenirent, expositisque Regni hungarie ac Rei Christiane periculis et ruina, opem pereunti ac pene perdito Regno implorarent. Fuerant autem alij quoque oratores Nobis cum nominati, qui quum ob causas iustas suscipere legacionem non potuissent, Nos, quos Maiestas vestra videt, domini fratres et amici nostri iusserunt hanc obire prouinciam, quam vt Maiestati vestre eiusque Regno ac patrie nostre seruiremus, detrectare non potuimus. Serenissime Rex, Suplicant Maiestati vestre fideles sui, dignetur nos amdire equo aninio, dum legacionem nostram exponimus, omniaque in bonam partém accipere; Nihil enim dicturi sumus aliud, quam quod extrenmm patrie nostre periculum, Summaque necessitas suadet, quodque ad dignitatem et ad amplificationem nominis et dominij vestre Maiestatis pertinere arbitramur. Dignetur Maiestas vestra nobis dare veniam, si nonnulla ex hijs, que antea tum per literas , tum per oratores nostros sepius Maiestati vestre proposita sunt, cogemur repetere ; Nam cum iisdem calamitatibus premamur, nullumque remedium a Maiestate vestra ad banc vsque horam videamus adhiberi, velimus nolimus, eadem vulnera iterum atque iterum, (licet) inuiti facimus, sunt nobis refricanda. Serenissime Rex, dignetur Maiestas vestra reuocare in animum, Quemadmodum post interitum Serenissimi quondam fratris sui Ludouici- Regis, cum videremus eo Rege nobis opus esse, quem Maiestas vestra se futurum benigne pollicebatur, qui et recuperaret amissas arces Turcis finitimas et nostras libertates tueretur, primum posonij bona pars nostrum, postea Bude vniuersi Maiestatem vestram Regem hungarie sponte creauimus; eífectumque est, vt paucis exceptis personis vniuersum Regnum, item Transsiluania tota et Sclauonia Maiestati vestre fidelitatem et obedienciam profiteretur. Quid autem Maiestas vestra partim sua sponte, partim ex vetusta consuetucline omnibus Regni ordinibus se prestiturum , et quocies promiserit, nolumus repetere ; propterea,