Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.
218 ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. 1528 ÉS 1529. 238 munificentia, gratia, et fauore nostro accumulate et cum effectu recognoscemus. Quod priores litere nostre, quarum aliquot plures cum diuersis nuntijs ad vos misimus, nondum vobis presentate fuerint, dolemus et miramur etiam, neque aliter cogitare possumus, quam quod nuntij forte cum literis Intercepti fuerint, aut perierint; ex quibus, si reddite fuerint, Indubie cognoscetis, quanta nos vestri cura teneat, et quanta opera contendanius Incolumitati et securitati vestre consulere; que omnia digna sunt tanta solicitudine et cura nostra propter merita vestra nullo vnquam euo obliteranda. Yidimus item, que super bonis Regni istius nostri scripsistis, que vobis ante alios donarj et reseruarj petijstis, cuius petitionis vestre suo tempore digne memores erimus, vosque in Collatione et prouisione istorum propter fidem bene seruatam et merita vestra omnibus alijs anteferemus. Quoad aliam petitionem vestram pro Magnifico Caspare Horwat interpositam, super Castris Dyos et Letha, quibus Cuidam Emerico Balassy certa pecuniaria summa inscripta esse dicitur, que nunc propter manifestam ipsius Emerici infidelitatem ad nos deuoluta est; Nos pariter ex singulari gratia nostra, qua dictum Casparem propter benemerita sua complectimur, dictam summám super predictis Castris inscriptam relaxauimus, ipsaque Castra per prefatum Casparem possidenda liberauimus, et ab onere prefate pecunie exeniimus et exonerauimus, quod vobis clementer significandum duximus.. Datum präge 4-ta Martij 1530. Élén : „Ad Transylvaniam." — Yégén : „In simili ad Cibinienses demptis duobus articulis vltimis." „Prudentes et Circumspecti. f. d. et relatio, vt de receptis literis suis de X-a." (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban.)