Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.

218 ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. 1528 ÉS 1529. 236 IX. 1530. Marczius 4. Ferdinánd király válasza az erdélyi rendek felterjesztésére. Ferdinandus. Reuerende, Magnifici, Egregij, prudentes, Circumspecti fideles dilecti. Allate sunt ad Nos alie litere vestre die XXIX. Novembris et XX. Decembris proxime elapsoruin, quibus ab­unde et non nisi cum magna animj nostri molestia, intellexi­mus, quantis Casibus et discriminibus obnoxij sitis, cle quo vo­bis Jure quidem condolemus. Et vt certo cognoscatis in nobis nihil defuisse, quo minus periclitationi vestre succurruerimus, vobis significandum duximus, qualiter superioribus Mensibus, cum primum Nobis necessitas vestra innotuisset, collecto mox exercitu ad recuperationem Regni nostri Hungarie destinato, vobis subuenire decreuerimus. Qui licet paratus et ad eundum in hostes instructus, ac per nos Integro solutus íúerit, frigo­ris tarnen Iniuria, hyemisque tempestate ingrauescente et ob­stante, progredi et Jussa nostra exequi, ac perinde vobis oppi­tulari non potuit. Eoque facto nos paucis etiam ante diebus, alterum exercitum iusto numero conscripsimus, Qui Strigo­nium vsque profectus, ac Ciuitate illa, que paulo ante defecerat, vi capta et recuperata, propter subitam militum egritudinem plus nimio diminutus, consulto retrocedere coactus est. Quod tarnen non Ideo vobis significare voluimus, ut ex eo dubij vei anxij reddamini, Sed quod vos nihil eorum lateat, que in suc­cursum vestrum ac Regni istius nostri conseruationj et paci­ficationj parauimus. Propter hunc tarnen expeclitionis nostre iam dicte successum, qui preter spem et sententiam nostram euenit, haud quaquam ab ofitio nostro, quod vobis, Ceterisque fidelibus Subditis ac bonis Servitoribus nostris debemus, Ces­sare et abstinere voluimus; sed potius animo recto speque firma recuperandi regni confisi, ea denuo parare et attentare conamur et incessanter agimus, que ad subsidium vobis celerrime pre­standum, ac tuitionem et reparationem Regni illius spectare vi­dentur. Qnoniam ergo Maiestas Cesarea ad vigesimum quartum

Next

/
Thumbnails
Contents