Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.
218 ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. 1528 ÉS 1529. 228 remittere poterunt vnum mensem, ita quod fiant menses quinque. Sed si hoc quoque Intolerabile et ponderosum esse quererentur, fiat descensus, sed non nisi magna difficultate et renitentia ad quattuor menses, nec vltra, sed in quadrimestri spatio persistant, et eos item In eodem conseruare laborent. Initium vero stipendiorum quando esse et currere, seu quando illa constitui et solui debebunt, fore cum primum Idem exercitus a nobis jussus fuerit ad regnum Transyluaniense predictum Ire, et proficisci ceperit, a qua quidem profectione sua computarj debere stipendia eiusdem ac successiuis quibusque mensibus soluj et numerarj. que, si vltra trimestre vei illud spatium, quod acceptassent, suis amplius sumptibus subministrare nollent, ac post multa vtrimque tractata et discussa renuerent, acleo, quod ijdem Commissarij nostri videant ipsos nullo penitus modo ad id duci vei tralii posse, tandem ad hoc deflectant, vt solutionem prefati exercitus per reliquum tempus et ad sequentes menses in deductionem et defalcationem eorum faciant, que nobis dare et contribuere debent et debebunt. Sed cum paruin vei nihil prosit solutionis constitutio et admissio, nisi certo et singulis, debitisque sempcr temporibus fiat, nec de vno ad alium mensem differatur et suspendatur, neque Interea milites more Impatientes necessitateque viuendi adacti, peiora consilia ampiectantur, et patrie illj, sicut In alijs locis nunc sepius videre licuit, per depredationes et alia mala damnum Inferendi, ac demum e regno rebus utcumque relictis migrandj, ansam arripiant: Commissarij nostri prenominati hec omnia et alia,que ex neglectu et tarditate solutionis sepenumero accidere solent, Nobilibus Siculis et Saxonibus antedictis declarent et abunde demonstrent, sicque cum eisdem transigant, vt solutio per ipsos in eundem exercitum assignancla sit libera et certa, sine vlla suspensione aut dilatione, per totum illud tempus, quo apud eosdem manebit. Dicturi item, quanta exinde commoda non tarn ipsis quam patrie et regno illi siiit accessura ex presentia et certa exercitus illius solutione, quam parui et forsan irriti tam Turcorum et Johannis pretacti conatus sie ad quemuis illorum vel alterius Insultum statim haberj manuni militum, qui alioqui si tempore necessitatis desiderarentur, forsan haberi nequirent,