Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1527-ben.
184 IIORVÁT- fis TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. custodia ac necessariis provideant; Nam Maiestas sua, pro gratia et fauore, quam in regnum prefatum gerit, iniunget Capitaneo suo, vt quando regnum illud violenter invadi contingat, ipse statim eis cum peditibus, artelleria et pulueribus in auxilium veniat. Nono, super puluere tormentario, ad oppidum Metlingense ponendo, Maiestas sua ordinabit, illum ex armamentario Labacensi iuxta exigentiam unicuiusque summendum, quoniam propter incomoditatem et periculum ignis in Metlinga tuto collocari nequit. Decimo, vbi petunt, quod Maiestas Regia cum Nicoiao Comite de Serygna super mineris suis concludat , Responsnm est Maiestatis sue, quod propter ardua conpluraque negotia, quibus in presentiarum Maiestas sua distinetur, jam tractare, aut concordare nequit ; attamen quantocius poterit, cum eo desuper tractabit. Vndecimo, quod verentur , ne Maiestas Regia ineat concordiam cum Comite Scepusiensi ; Maiestas sua jubet eos ab omni hoc metu plane vacuos et otiosos esse. Illa enim cum eodem Comite nullam penitus, sine libera et spontanea cessione Regni Hungarie concordiam inire intendit. Duodecimo , quantum ad personas pro administratione Justitie deputandas , Maiestas sua statibus illis committit , vt ipsi designent alicpias personas, ex quibus eligantur quattuor homines , qui una cum Capitaneo presint Justitie, usque ad ulteriorem Maiestatis sue Commissionem. Ad XHI-tium, concernentem unionem patriarum austriacarum et Croatie , Maiestas sua respondet, quod nunc propter ingentem negotiorum sarcinam super illa in presenti deliberare nequeat, sed congruo tempore deliberabit. Ad XlV-tum , quoad personas pro visitatione Croatie deputandas , et monetam in ea exponendam , Maiestatis sue responsum est, quod super his quoque gratiosam provisionem fieri demandabit. Ad vltimum, super commendatione Petri Kegleuith, Maiestas Regia jam illum acceptavit. (Dátum nélküli eredeti fogalmazata a bécsi t. levéltárban.)