Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

IV. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK 1526.

í1öRVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1526. 89 Reuerendus Dominus Viennensis prepositus, sua quoque uoce preibat, eleuatis in altum digitis, et manibus, cum summo gaudio, prestitimus, in forma, ut de uerbo ad uerbum sequitur^ et est tale, uidelicet: Juramus et promittimus , Quod ex nunc in antea erimus íideles semper et obedientes Serenissimo Prin­cipi et Domino Domino Ferdinando e. Bohemorum Regi, eiusque Consorti Serenissime Domine Anne Nate Regine Iiungarie et Bohemie etc. Dominis nostris Clementissimis et Gratiosissimis, tanquam ueris, legittimis , et naturalibus , ac Regi et Regine Regni Croatie, eorumque heredibus et Locum­tenentibus, siue Gubematoribus, bonumque et commodum ac salutem eorum cogitabimus, et pro uirili nostra promouebimus, damna uero et preiuditia eorum, pro posse nostro , auertemus et precauebimus, Aliaque omnia et singula faciemus, que bonis subditis et fidelibus seruitoribus erga Dominum suum conueni­unt, et ad que tenentur et astringuntur, Quodque nullo unquam tempore deinceps aliquem alium in Dominum, aut Regem no­strum acceptare uel recognoscere uelimus, preter Maiestates suas, earumque Heredes, Quodsi uero coniunctim uel diuisim comperiremus, unam aut plures personas, siue Ecclesiastici, siue Secularis Status et Condicionis, que in preiuditium Maiesta­tum suarum, uel uerbo aut facto, alij uel alijs, in bonum eo­rundem adherere uellent, Nos ubi tales resciremus, continuo Maiestates suas, uel superioritatem nobis per eas datam , acl­monebimus et auisabimus , iuuabimusque omnes tales sic ino­bedientes ad debitam obedientiam reducere, omni penitus dolo et fraude remotis, ita nos Deus adiuuet et sancta eius Euan­gelia; decantato desuper solenniter in Ecclesia liic Monasterij S. Marie Visitationis fratrum minorum de Obseruantia ad Omnipotentis Dei Laudem, honorem, et gratiarum Actionem, Cantico Te Deum laudamus etc. cum Campanarum frequenti sonitu et pulsatione, Quo fit inter cetera, quocl nos omnes et singuli una cum Heredibus posteris et successoribus nostris in infinitum, sumus facti ueri, naturales , legittimi, et indubitati subditi prefati Serenissimi Domini Regis et Serenissime Do­mine Regine nostre, ac suorum Heredum in infinitum ex lumbis eorum descendentiuin ; in quoruni omnium supradicto­rum inconcussam et integram fidem et sufficiens testimoniuni

Next

/
Thumbnails
Contents