Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

IV. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK 1526.

í1öRVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1526. 85 deputauimus, speciales et generales, ita tamen, quod speciali­tás generalitati non deroget, nec e contra, sicut eosdem, vei maiorem ex eis partém, tenore presentium facimus, constitui­mus et ordinamus, dantes et concedentes eisdera facultatem, potestatem et auctoritatem cum praefatis Statibus, Episcopis, Praelatis, Comitibus, Nobilibus et Consortibus eorum coniunc­tim, uel in solidum nostro nomine, loco et uice super Omni­bus et singulis, quae eis per instructionem nostram apud eos seriatim agenda iniunximus, agendi, tractandi et proloquendi, et postquam uigore instructionis nostrae cum eis inter alia egerint, atque in hoc induxerint, quod nobis, tanquam legitimo et naturali eorum Domino, debitum fidelitatis et homagij iura­mentum prestare uelint, tale iuramentum fidelitatis et homagij pro nobis et loco nostri recipiendi, eosdemque assecurandi, quod omnia et singula eorum privilegia, Jura, libertates et Dec­reta, Regno illi eiusque incolis et inhabitatoribus a serenissi­mis retro Regibus eorum tradita et concessa, salva et illaesa conseruare et manutenere uolumus et intendimus, eisdemque iuxta rei exigentiam et qualitatem literas desuper necessarias et oportunas erigendi et concedendi, aliaque omnia et singula faciendi , dicendi, gerendi et exercendi, quae in praemissis et circa ea necessaria et oportuna fuerint, quequae ueri, legitimi et indubitati procuratores et mandatarii facere possunt, et denique, quae nosmet facere possemus, si praemissis omnibus et singu­lis praesentes et personaliter interessemus, etiam si talia forent, quae mandatum exigerent magis speciale, quam praesentibus est expressum ; promittentes in uerbo Regio, nos habituros ratum et gratiun, quicquid per supradictos procuratores nostros, uel ma­iorem ex eis partem circa praemissa gestum, et illoram occasio­ne promissum fuerit, nec aliquid contra ea, vel eorum aliqua, ullo unquam tempore attentaturos, siue per 110s, aut interposi­tas personas, quavis uia, occasione, uel modo. Harum testimonio literarum, sigilli nostri appensione roboratarum. Datum in Ci­vitate nostra Yienna, die quinta Decembris, Anno Domini Mil­lesimo Quingentesimo Yicesimo sexto. Ferdinandus manu propria. Vt. L. de Harrach C'ancellarius. Ad mandatum Sere­nissimi Domini Regis proprium Joannes Maius. (Egykorú másolata a bécsi es. kir. titkos levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents