Csukovits Enikő: Tanulmányok Borsa Iván tiszteletére (Budapest, 1998)

Détshy Mihály: Az utolsó Palóci végrendelete

Item omnes Pecunias Nostras quas habemus apud Dominam Magnificam Catherinam de Palocz volumus et Committimus ut una cum Dominis executo­ribus mediam partem exponant pro salute Animae Nostrae et cum alia parte praefata Domina Catherina vivat et exponat. Item Nos Anthonius de Palocz Comes Comitatus Zempliniensis fatemur et recognoscimus praesentibus Litteris Nostris Sigillo Nostro Sigillatis, hoc prae­sens Testamentum die et Anno quibus supra fecisse et viva voce omnia dixisse: Quapropter Supplicamus Sacratissimo Principi et Domino Domino Ludovico Dei Gratia Regi Hungariae et Bohemiae etc. Regi et Domino Nostro Natural! Gratiosissimo, ut considerata fidelitate et strenuitate, integritateque Servitio­rum Nostrorum Primogenitorum et Nostrorum, quae Servitia huic Regno Hungariae et Sacrae Coronae, et protunc Suae Maiestati exhibitorum et im­pensorum, ut hoc praesens Nostrum Testamentum in nullo molestare aut inpingere dignetur. sed permittat in suis vigoribus et roboribus. Executores horum Nostrorum Testamentorum constituimus et Committimus Magnificam Dominam Catherinam de Palocz, consanguineam Nostram, item Magistrum Thomam Plebanum Nostrum de Uihelj, item Magistrum Demetrium de Szentpeter Canonicum Agriensem, item Magistrum Urbanum de Hanva Cano­nicum Agriensem Item Egregios Joannem Monyoroczky Castellanum Castri Nostri de Palocz et Helmecz et Stephanum Henzelovszky Castellanum Castri Nostri Csekhe, ut praefatum Nostrum Testamentum et legamen exequi et peragere Secundum Conscientias et animas ipsorum debeant et teneantur.

Next

/
Thumbnails
Contents