Csukovits Enikő: Tanulmányok Borsa Iván tiszteletére (Budapest, 1998)

Détshy Mihály: Az utolsó Palóci végrendelete

tino trium lectionum, et die Dominico cum Placebo, ac Sabbatho Missam de Conceptione Virginis Mariae, jn omni Septimana dicere au dici facere decanta­re aut decantari facere debeat et teneatur: His igitur praescriptis Sex Possessi­onibus exceptis omnia Bona nostra haereditaria, Castra, Ciuitates, Oppida, Villas, Territoria in toto Regno Hungariae habita praefatae Dominae Catheri­nae Magnificae de Palocz consinguineae nostrae una cum quinque suis filiis Fratribus Nostris, veris et legitimis praenominatis, perpetuo et irrevocabiliter tenenda et possidenda, Legamus et committimus: ita tamen ut Singulis Annis Centum Missas decantatas per clericos de tot tantisque Bonis Pro altissimi Dei honore et nostro Nostrorumque Dominorum de Palocz praedecessorum salute ipsi Fratres nostri quoad usque Supervixerint et duraverint, decantare facere debeant, et teneantur. Et quod Colonos ipsos et jobbagjones, nulla taxa inordi­naria aut angaria agravent et oppriment, volumus et Committimus. Praescrip­tis omnibus fratribus nostris. Item amphoram vnam argenteam Mediocrem, Mosdokorso vocatam una cum Pelui argantea legamus et committimus praefatae Dominae Magnificae Catherinae de Palocz consanguineae Nostrae. Aliam medietatem (?) una cum executoribus exstruant integraliter, et distribuant Praesbyteris, Monachis et Ecclesiasticis Pro salute Animae Nostrae: Item gladios Bicellos frameas qui sunt deargendati, frena, Loras, Anthena, Postena, Calcaria Argentea deaurata, Legamus et committimus sic, ut Argen­tum et aurum removeant et excipiant a ferramentis, et executores faciant Cruces, Calices, Ampullas praeparare, et distribuant ad Ecclesias ferramenta praesciptorum Gladiorum, framearum habeant praescripti Fratres nostri: Item vestimenta nostra omnia subas Sabellinas très, Mardurinas, Perioli­nas hermellinas alterasque vestes lego praescriptae Dominae Catherinae, et filiis Suis praescriptis: Ita tamen ut Subductiones trium vestium Sabellinarum quae sunt una de purpura alba variegata deaurata cum floribus, lego ad Eccle­siam divi Emerici de uihely pro kappa et veste Sacerdotali Casula, aliam de purpura rubea cum viride mistam Lego Ecclesiae Sancti Joannis de patak pro Casula, Tertiam subductionem de viridi purpura lego ad Ecclesiam Fratrum Minorum de Pathak pro Casula. Item unam Subam Mardurinam subductam cum scarlateo legamus speci­aliter Emerico Chaholy. Item Dominae Catharinae legamus unam Subam Sabellinam quae est Subducta cum purpura alba, absque tamen subductione, Stephano Adolescenti Fratri legamus unam Subam Sabellinam. Item Dominus Episcopus Chanadiensis obligatur florenis VL. in Auro, quos ad confirmationem Bullae dederamus, et Dominus Gabriel de Chak obli­gatur florenis III. quae omnia ita legamus et committimus, ut exponant pro Salute Animae nostrae, et propterea ordinent unam missam perpetualem in aliquibus Bonis Nostris. Item omnia Débita Servitorum Nostrorum resciant, quibus si in aliquibus obligaremur, et effective de Bonis meis videlicet Vinis, Bobus, Ovibus etc resti­tuant.

Next

/
Thumbnails
Contents