Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
I. András spalatói érsek, a bakonybéli apátság kormányzója, az apátság Árpás nevű birtokának benépesítésére hirdetményt bocsát ki. Bakonybél, 1412. febr. 25. Nos Andreas archiepiscopus Spalatensis, legum doctor, gubernátor et commendator abbacie sancii Mauricii de Beel memorie commendamus, tenoreque presencium significamus, quibus expedit universis, quod cum nos possessionem Arpas vocatam prope fluvium Raba existentem in comitatu Jauríensi (így) habitam, monasterii sancii Maurici de Beel, populosam effìcere et multitudine populorum intendamus decorare, volumus igitur, ut quicunque libere condicionis homines ad dictam possessionem causa commorandi venire voluerint, libere veniant et secure commorentur a die adventus ipsorum duodecim annorum libertate pacifice et quiete fruituri in eadem sub nostra proteccione et tutella speciali; quo circa tenore presencium promittimus et pollicemur universis iobagionibus, qui de quibuscunque comitatibus ad predictam possessionem eiusdem monasterii de Beel Arpas vocatam causa commorandi venire voluerint et edificaverint domos et curias in predicta possessione in locis desertis, conservare f protegere et manutenere in libertatibus duodecim annorum ad similitudinem aliorum iobagionum, qui vadunt ad libertates in aliis similibus villis et possessionibus in regno, sub testimonio harum presencium literarum nostrarum, sub impensione nostri secreti annularis sigilli; et hoc volumus in foris et aliis locis publicis palam facere proclamari. Datum in eadem abbacia sancti Maurici de Beel, in festo sancti Mathie apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo duodecimo. Belől veres viaszba nyomott gyiirüs pecséttel ; eredetije a pannonhalmi házi ]tárban. L, T. t. Oklevéltár Sopron vármegye történetéhez. II. köt. 1