Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
modo, ut annotatus magister Gregorius universa literalia in strumenta, si que in facto predictarum possessionuni "utrarum que Paly et prediorum Dak, Thyak et Vidafelde (így) vo catarum habet confecta, in octavis festi beati Jacobi apostoli nunc venturi exhibere teneatur corani nobis, quibus visis id facere valeamus inter partes in premissis, quod iuri videbitur expediri. Quia autem prefatus magister Gregorius filius Osi iudicia triginta marcarum nunc iudici et parti adverse per solvere debens non persolvit, ideo octavis in eisdem cum duplo persolvere teneatur; presentes autem propter absen ciam venerabilis patris domini Johannis episcopi ecclesie Zagrabiensis aule nostre et reginalis maiestatum summi cancellarii et sigillorum nostrorum erga ipsum habitoruni, sigillo eiusdem fecimus consignari. Datum Bude, quadra gesimo die termini prenotati, anno domini Millesimo qua dringentesimo vigesimo quarto. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije ак Ostffy cs. Itárában. 54. Zsigmond király megerősíti azt a csere-szerződést, mely szerint Ozorai Pipò temesi főispán Sárvár várát összes tartozékaival együtt, s ezek közt Czenk nevű birtokát, Simony tornya váráért és az a hoz tartozó falukért Kanizsai Istvánnak és Jánosnak cserébe adta. Buda, 1424. jun. 21. Nos Sigismundus dei grácia romanorum rex semper augustus ac Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc. rex memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis, quod fideles nostri dilecti, magnifici viri Pipo seu Philppus filius Stephani de Scolaribus alias de Florencia, nunc vero de Ozora, comes noster Themessiensis etc. in sua ac Mathie fratris sui carnalis, nec non Johannis filii quondam Leonardi similiter fratris sui personis, onera eorum in negocio presenti super se recipiendo ab una, parte siquidem ab alia Stephanus filius Johannis filii Laurencii de Kanisa pridem ianitorum nostrorum magister, onus Ladislai filii sui in hac parte in se assumens, et Johannes filius condam Nicolai de eadem Kanisa, magistri tavarnicorum