Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
rex fideli nostro reverendo in Christo patri domino Clementi episcopo ecclesie Jauriensis, salutem et graciam. In personis universorum et singulorum populorum et iobagionum nostrorum in Ferthewfew, Zombathel, Menharth et Hoof, ceterisque villis et possessionibus nostris in comitatu Mosoniensi existentibus commorancium, nostre datur intelligi maiestati gravi sub querela, quod licet de antiqua consvetudine in solucionibus decimarum vinorum comitatus Soproniensis observari solita universi et quilibet homines et incole comitatus predicti in solucione decimarum vinorum ipsorum certam habeant limitacionem deputatam, tamen vos non obstante consvetudine et limitacione huiusmodi super eosdem populos et iobagiones nostros in huiusmodi solucione decimali de vinis eorumdem, in vineis ipsorum in dicto comitatu habitis procreatis, non sicuti populi et iobagiones aliorum nobilium ipsius comitatus solvere soliti sunt, sed superfluas et iniustas soluciones iuxta vestami beneplacitum exigeretis per vestrosque decimatores exigi faceretis, in eorumdem preiudicium et damnum, nostreque maiestatis contemtum et displicenciam valde grande. Supplicatimi itaque extitit in personis eorundem maiestati nostre prece humili et devota, ut eis circa premissa de remedio providere dignaremur opportuno ; verum cum nos, qui cunctorum oppressionibus et casibus adversis relevacionìs beneficio solemus misericorditer obviare, ipsos nostros iobagiones, mediante ipsa superflua et iniusta exaccione decimali contra deum et iusticiam, consvetudinemque legitimé exaccionis et solucionis decimarum predictarum omnibus incolis et inhabitatoribus ipsius comitatus, ut dicitur, hactenus observari solitis, per vos impediri nolumus et aggravari modo aliquali; igitur fidelitati vestre firmo nostro regio damus sub edicto, quatenus postpositis et postergatis quibuscunque indebitis et iniustis novitatibus, in exaccione solucionis decimarum predictarum qualitercunque et quomodocunque suscitatis, a modo in posterum super populos et iobagiones nostros predictos non aliquas alias superfluas et iniustas exacciones decimarum sed solum illas et easdem, quas populi et iobagiones magnifici Stephani de Kanisa alias ianitorum