Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
eadem personis gravi cum querela, quomodo Petrus de Lincohat temporibus elapsis manibus armatis et potenciariis ad possessionem eiusdem Anthonii Kysfalud nominatam irruendo, quasdam sex feras recipi et abduci fecisset et ibidem quendam iobagionem suum Blasium nomine diris verberibus affecisset, his non contentus silvam eiusdem intra metas diete possessionis Kysfalud adiacens omnino succidi et annihilari fecisset potencia mediante, in ipsius preiudicium et damnum valde magnum. Et quia nos huius actus novos potenciarios impune pertransire nolumus, fidelitati igitur vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus habitis presentibus, rebusque sic se habentibus, ex parte prefati Petri de Linchohat dictis Anthonio et Nicolao iudicium et iusticiam ac omnimodum satisfaccionis complementum impendere debeatis et exhibere, secus igitur facere non ausuri in premissis, gracie nostre sub obtentu; presentes eciam post earum lecturam, si secus feceritis, quod non credimus, reddi edicius presentari (így). Datum in Bruda hungaricali, marchionatus nostri Moravie in festő beatorum Tiburcii et Valeriani martyrurn, anno domini M° CCCC° vigesimo primo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XXX 0 quinto, Romanorum undecimo et Bohemie primo. Nos igitur mandatis vestre excellencie in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, duos ex nobis iudices nobilium videlicet Georgium de Vadasfalva et Johannem Potyond ad premissa peragenda duximus transmittendos, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt eo modo, quod ipsi in festivitatibus festi Pasche nunc proxime preteriti, nimirum in isto districtu Rabakez procedendo, ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis hominibus palám et occulte diligenter inquirendo, talem scire potuissent veritatem, quod annotatus Petrus de Lincohat, quinque feras deportasset et in silva annotata damnum non parvum perpetrasset, insuper iobagionem annotati Anthonii dire verberasset, prout in literis vestre serenitatis continetur. Datum in Nemety, feria secunda post dominicam Quasimodogeniti, anno domini M° quadringentesimo vicesimo (így) supradicto.