Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
Hungarie corone ас deinde prefate regie maiestati domino nostro clementissimo exhibitis et impensis, totalem et inte gram curiam nobilitarem simul cum porcione possessionaria in possessione Thraspwrk in comitatu Soproniensi existente habita, que alias nobilis quondam Christophori Benes de Sopronio prefuisset, sed per mortem et defectum seminis eiusdem ad sacram predicti regni Hungarie coronam con sequenterque collacionem regiam iuxta antiquam et appro batam eiusdem regni consuetudinem atque legem rite et legitimé devoluta esse perhibetur et redacta, totum item et omne ius regium, si quod prefata maiestas regia in pre dieta curia nobilitari cum prescripta porcione possessionaria eciam alias qualitercunque haberet, aut eadem suam ex quibuscunque causis, viis, modis et racionibus concerneret maiestatem, pariter cum cunctis suis utilitatibus et perti nenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, fenetis, silvis, nemoribus, mon tibus, vallibus, vineis, vinearumque promonthoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorumdem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existen tibus, premissis, sic ut prefertur, stantibus et se habentibus, memorato domino corniti Thome Nadasdy eiusque heredi bus et posteritatibus universis regia qua fungimur auctori tate dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, dona mus et conferimus, iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas prefatus dominus noster rex in formam sui privilegii redigi faciet, dum sue maiestati in specie fuerint reportate. Datum Posonii, quinto die mensis Augusti, anno domini Millesimo quingentesimo quadragesimo nono. Paulus Archiepiscopus Strigoniensis manu propria. A szöveg alján gyürüs pecséttel ; eredetije az orsz. Itárban N. R, A. 608. 24. Közölve Kovács N. másolatából.