Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
et gráciám. Quod nos attentis et considerato fidelitate et serviciis fidelis nostri magnifici Thome Zechy de Fewlsew Lyndwa comitis comitatus Castriferrei, que idem sacre pri mum huius regni nostri Hungarie corone et deinde maie stati nostre pro locorum et temporum varietate exhibuit et impendit, totales porciones possessionarias egregii Ladislai Osthffy Myhalffalwa, Chechy, Myndzenth, Chenghe, Papocz et Helgyz in Castriferrei, Keresthwr, Wassarosfalw, Sarkan, Frad, Beled, Ond et Sarlód in Soproniensi ac prediis Рок et Peczy necnon possessionibus Homorod, Theth, Merges, Wthal. et Rethy in Jauriensi et Izkaz in Wesprimiensi comi tatibus existentibus et adiacentes, que ex eo, quod idem Ladislaus Osthffy divine humaneque legis posthabito fratrem suum carnalem Valentinum scilicet similiter Osthffy usque ad largam sui sanguinis effusionem verberasse dicitur, ad nos, . consequenterque collacionem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri Hungarie con svetudinem atque legem rite et legitimé devolute esse per hibentur et redacta, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet terris scilicet arabilibus, cultis et in cultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallis, vineis vinearumque promonthoriis, aquis, silvis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorumdem locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus, quovis nominis voca bulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existentibus, premissis sic ut prefertur stantibus et se habentibus, me morato Thome Zechy suisque heredibus et posteritatibus universis vigore aliarum literarum nostrarum donacionalium superinde confectarum in perpetuum contulerimus, velimus que eundem in domínium earumdem per nostrum et vestrum homines legitimé facere introduci, super quo fidelitati vestre harum serie firmiter precipiendo committimus et mandamus, quatenus vestrum mitrato hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Franciscus de Iwtha aut Martinus de Mesther vel Thomas de Hetye sin Stephanus Vincze de Isaakffalwa seu Benedictus Sodor de Symony sive Seba stiana Pany de Kisgercze ne Johannes Nagh de Theskand