Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

369. II. Ulászló király a sopronvármegyei főispáni tisztséget s a soproni kapitányságot, melyet előbb Weit­müller Benesius és fiai birtak, az ország lakosainak azon kérése, hogy ezektől mint idegenektől e javadalmak elvétessenek, Akosházi Sár kán Ambrus pozsonyi fő­ispánra átruházza, illetve négyezer forintért neki inscri­bálja. Buda, 1506. mari. 23. commissio propria domini regis. Nos Wladislaus dei grácia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nos animo considerantes fidem fidelitatemque et fidelium serviciorum merita fidelis nostri magnifici Ambrosii Sarkán comitis Posoniensis, que idem nobis et sacre corone huius regni nostri, cum alias semper ab ineunte ferme etate sua, tum vero et maxime ab eo tempore, quo ipsum ad servicia nostra accepimus, sincera fide animoque indefesso exhibuit et vel in posterum exhibere debebit, ut igitur ad ipsa nostra servicia magis ac magis accendatur, honorem comitatus simul et capita­neatum civitatis nostre Soproniensis, quos nos alias generoso ac magnifico condam Benesio, libero domino de Weythmul et per consequens magnificis condam Michaeli necnon Johanni filiis ipsius condam Benesii, unacum censu ordinario ipsius civitatis nostre, necnon summa centum et sexaginta quatuor florenorum, ex proventibus tricesime nostre similiter Soproniensis quotannis eisdem pendenda et solvenda, pro quatuor milibus florenis, ex causis et racionibus nos regnunr que hoc nostrum protunc urgentibus infra tempus solum­modo redemcionis inscripseramus, quos ve tandem prefatus Ambrosius Sarkan ab ipso Johanne Weythmùlner, in quem prefato condam Michaele fratre suo de medio sublato hec nostra et impignoracio de iure devoluta erat, de nostra voluntate atque annuencia per nos superinde, per speciales alias literas nostras manu nostra consignatas, ipsi Ambrosio facta, regnicolis eciam nostris nobis, ut ipsos honorem et capitaneatum a forensium manibus eliberaremus, suplicantibus,

Next

/
Thumbnails
Contents