Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

surarum estimassent. Series autem premissorum suo ordine, iuxta contenta literarum vestrarum adiudicatoriarum pre­missarum, ad octavas festi beati Georgii martyris nunc ven­turi eidem vestre personali presencie fideliter duximus re­scribendas et reportandas. Datum quinto die diei reambu­lacionis, sequestracionis metarumque demonstracionis, statu­cionis, revisionis et estimacionis prenotatorum, anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo nono. Zárlatán pecsét maradványaival ; eredetije az orsz. ltárban N. R. A. 340. 12. dipi. oszt. 20834. 361. A vasvári káptalan előtt., Ssopori Mátyás és rokonai, Ssopori Lukács leány utódait, leány negyedi, nagy anyai hit­bér és hosományi örökségükre nésve kielégítik. 14gg.aug.11. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commen­damus tenore presencium significantes, quibus expedit uni­versis, quod nobiles Mathias Vyda filius condam Georgii Vyda de Ewlche (így), ex condam nobili domina Veronica progenitus, filia olim domine Dorothee relicte condam Luce de Zopor, ac domina Ursula consors Blasii Payor de dieta Ewlche, filia condam Emerici de Suran ex condam nobili domina Katherina progenita filia olim prefate domine Dorothee relicte dicti condam Luce de Zopor, nepotes scilicet eiusdem Luce de Zopor, onera et quelibet grava­mina cunctorum fratrum, proximorum et consanguineorum ipsorum in subseriptis per omnia super se ipsos assummendo coram nobis personaliter constituti, sunt confessi in hunc modum, quod quia nobiles Mathias et Martinus filii condam Petri de Zopor ac Michael filius alferius Petri iunioris, nec­non Petrus et Stephanus filii dicti Mathie de eadem Zopor de et super omnimoda satisfaccione iurium quartaliciorum dictarum dominarum Veronica et Katherina vocatarum filiarum dicti Luce de Zopor matrum, ac dotis et rerum parafernalium prefate domine Dorothee relicte eiusdem Luce Zopory avie earumdem, eisdem dominabus de porcione possessionaria annotati condam Luce de Zopor avi eorumdem (így) in eadem possessione Zopor in comitatu Soproniensi existente habitam, iuxta huius regni laudabilem consvetu-

Next

/
Thumbnails
Contents