Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
fuisset, per quendam familiarem suum, nullám consignacío nem metalem inibì fieri permisisset; deinde venissent ad tres metas, ubi mete prefati predii Zakan inciperetur, et ab eisdem metis iuxta demonstraciones prefati abbatis, per plures metas tam cursivas, quam eciam angulares pervems sent ad quendam monticulum, quem dictus abbas metam esse dixisset, et usque ad eundem monticulum similiter pre fatus castellanus per prefatum familiarem suum, nullám con signacionem fieri permisisset; deinde venissent versus occi dentem ad unam metam terream, iuxta quadam (így) viam tendentem in Gyrolth, inde per plures metas cursivas reversi fuissent versus aquilonem, per eandem viam pervenissent ad duas metas antiquas bene apparentes, ubi prefatus abbas di xisset, quod dieta terra litigiosa, intra dictas metas per eum demonstratas, adiaceret, ab eisdemque duabus metis iuxta con tinenciam literarum suarum metalium usque ad primam metam, in quo incepissent, in pacifica et quieta possessione esset, ibique terminassent. Pro parte vero egregii Anthonii de Рок super predio Boroszaka litigioso, intra prescriptas metas abbatis adiacenti, eo modo reambulassent, quod primo incepissent in quadam valle iuxta quendam rivulum penes viam, per quam itur ad Sopronium, ubi unam arborem piri terris undique circumfusam monstrasset. Deinde venisset ad aquilonem, et in vertice montis unam metam terream osten disset, et abinde eadem plaga aquilonari servata sursum tendendo, in quadam via in vertice eiusdem montis inter segetes populorum et vineas dicti predii Zaka, in competenti spacio, unam metam terream ostendisset; demum per ean dem viam in eadem plaga venisset ad quendam locum, ubi dieta via duplicatur, quarum una ad occidentem et alia ad eandem plagam aquilonis tenderét, iuxta eandem viam unam metam terream monstrasset; deinde per ipsam viam ten dendo peragendo pervenissent inter vineas ex utraque parte ipsius vie cultas, quarum vinearum quinque dixissent ad dictam possessionem Gyrolth vocatam, reliquas vero vineas ex utraque eiusdem vinee habitas, ad dictum predium Zaka pertinere asseruissent, ibique unam metam terream ostendisset ; abinde inter ipsas vineas reflectendo ad occidentem venissent
