Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
satisfaccionem, modo quo supra per actores porrectis, convictos et aggravatos fore iudicando et decernendo commisimus et reliquimus, sepefatus vero Egidius literátus nostram personaliter veniens in presenciam ; et dum prescriptus Gregorius prepositus accionem et acquisicionem eorumdem proponere voluisset, tunc mox et in continenti Egidius literátus non audiendo et non expectato proposicionem dicti fratris Gregorii prepositi non audivisse dixisset. In quibus premissis iamfatus Gregorius prepositus a nobis iudicium et iusticiam postulavit impertiri. Et quia dehonestacionem ipsius fratris Gregorii prepositi, per Egidium literatum modo quo supra prolatis, minime impune pertransire volentes, ideo nos unacum prescriptis nobilibus in sede nostra iudiciaria consedendo rursus in duabus marcis, in una videlicet, ut eundem fratrem Gregorium prepositum non exaudivisset et verba ipsius retinuisset, et in alia, ut idem Gregorius prepositus accionem et acquisicionem eorumdem libere proponere et exequi ulterius valeat atque possit, fore convictum et aggravatimi iudicando commisimus et reliquimus harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum in Nemethy, feria secunda proxima post festum beate Lucie virginis et martyris, in loco sedis nostre iudiciarie, anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo. Belől három pecséttel ; eredetije a N. Múzeumban. 360. A csornai convent II. Ulászló királynak jelenti, hogy Ukas, Zaka, Baran és Boroszaka nevü birtokok között a határt megjár atta. 1409. apr. 13. Serenissimo principi et domino domino Wladislao dei gracia Hungarie Bohemie etc. regi domino ipsorum granosissimo, conventus ecclesie beati Michaelis archangeli de Chorna, oracionum suffragia devotarum perpetua cum fidelitate. Vestra noverit serenitas nos literas eiusdem adiudicatorias Bude tricesimo nono die octavarum festi beati Michaelis archangeli proxime preteriti, pro parte venerabilis et religiosi fratris Valentini abbatis ecclesie beate Marie virginis de Borsmonosthora contra egregium Antonium de Fok emanatas, nobis preceptorie loquentes ac directas, modum