Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

statucioni intererunt, nominibus terminoque assignato, ut fuerit expediens, eidem nostre personali presencie fideliter rescribatis. Datum Bude, in vigilia festi Omnium Sanctorum, anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo. Zárlatán pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. ltárban, Borsmonostor 27. 135. dipi. oszt. 20759. 357* A budai káptalan előtt, Bodófalvi Ferencz deák és Baszti Czykó Gáspár, Pomázi Czykó János leányát Katalint, Óbudai Porkoláb Andrásnét Németi, Farad, Csorna, Beled, Sárkán, Sarród és Széplak nevű bir­tokokból járó örökrészére nézve kielégítik. 14.98. nov. 18. Nos capitulum ecclesie Budensis memorie commen­damus tenore presencium significantes, quibus expedit uni­versis, quod nobilis Franciscus literátus de Bodoffalwa et Gaspar Czykow de Basth ab una, parte vero ab altera nobilis domina Catherina alias relicta Colomanni literati de Veteri Buda, nunc vero consors Andree Porkoláb de eadem Veteri Buda, filia utputa condam Johannis similiter Czyko de Pomaz coram nobis personaliter constituti proposuerunt et sponte confessi sunt in hunc modum, quod quamvis alias ipsa domina Catherina eosdem Franciscum literatum et Gaspar Czyko racione et pretextu indebite conservacionis et detencionis totalium porcionum et iurium suorum pos­sessionariorum sibi de bonis et iuribus possessionariis dicti condam Johannis Czyko patris sui, puta possessionibus Nemethy in Soproniensi ac Hewlgez et Mindzenth vocatis in Castriferrei comitatibus existentibus, de lege regni ceden­tibus et provenire debentibus in curiam regiam in causam convenerit, tamen quia prefati Franciscus literátus et Gaspar Czykow ad cor reversi, nolentes ius alienum in dispendium salutis animarum suarum sibi ipsis quoquomodo indebite usurpare, sed pocius unicuique, quod suum est, reddi cupientes, cognitis itaque iustis efficacissimisque iuribus ipsius domine Catherine, composicioneque eciam denique et ordinacione nonnullorum proborum et nobilium virorum, inter partes pro pace et concordia laborancium, interveniente, partes

Next

/
Thumbnails
Contents