Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
commisissent et decrevissent fideliter dividenda et seque strarla, quarum unam directam medietatem pretactorum castrorum Kanysa et Kapw simulcum equali medietate cunctorum iurium possessionariorum prefati condam Nicolai de Kanysa antefato Georgio, aliam vero et reliquam simi liter directam medietatem eorumdem castrorum Kanysa et Kapw necnon iurium possessionariorum dicti condam Nicolai de Kanysa prenominatis Ladislao, Johanni et Stephano de eadem Kanysa modo et ordine divisionario per ipsum ho minem dicti magistri Johannis ceterorumque coarbitrorum eiusdem predictorum ad id specialiter partibus volentibus modo premisso deputatum perpetuo relinqui decrevissent et commisissent possidenda, porcionibus tamen parcium pre dictarum in tenutis et pertinenciis castrorum predictorum ac insuper in aliis oppidis villisque et possessionibus ac quibuscunque iuribus possessionariis ipsarum parcium aviticis, sub forma divisionis antea dudum facte, semper salvis re manentibus, tali vinculo obligaminis interserto, quod si qua parcium predictarum premissis ordinacionibus et conclusio nibus memorati magistri Johannis de Korothna commissarii regii arbitri ac ceterorum coarbitrorum eiusdem predictorum in toto vel in parte acquiescere aut acceptare nollet vel ordinacionem ipsam quovismodo infrìngeret, vel autem ali qua parcium successu temporum alteram de dictis porcio nibus castrorum predictorum oppidorumque et villarum ас earumdem pertinenciarum iam pretacto modo et ordine ipsis partibus et unicuique ipsarum parcium deventis ex cluderet, vel quoquomodo eiceret pro se usurpando, extunc talis pars contra partem alteram in premissis suo modo persistentem in quatuor millibus florenorum auri salva por cione iudiciaria et insuper in facto potencie necnon vio lacione fidei sue Christiane contra partem lesam et ex clusam solum vigore presencium mediante convinceretur et convicta haberetur eo facto, ad que premissa annotati Ladislaus, Johannes et Georgius de Kanysa se personalibus eorum astanciis, iidemque Ladislaus et Johannes dictum Stephanum fratrem eorum onere sub premisso in se ipsos assumto coram memoratis magistro Johanne de Korothna