Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

35* A győri káptalan előtt Asszonyfalvi Ostfi Gergely, maglóczai birtok-részét az ott levő malommal és összes haszonvételeivel Antal csornai prépostnak és a convent­nek átadja, viszont a convent sarródi birtokából a Fertő tava mellett hatvan holdat, faluhelyül, csereképen Ostfi Gergelyre átruház. 1420. jun. 23. Nos capitulum ecclesie Jauriensis memorie commen­damus, quod magister Gregorius fìlius Osi de Azzonfalwa ab una, parte vero ex alia religiosus vir dominus fráter Anthonius prepositus monasterii sancti Michaelis de Chorna, pro se personaliter et pro conventu loci eiusdem cum pro­curatoriis literis ipsius conventus coram nobis constituti con­fessi sunt viva voce in hunc modum, quod ipsi matura deli­beracione prehabita, in iuribus possessionariis ipsorum infra declaratis talem inter se fecissent permutacionem perpetue duraturam, quod primo prefatus magister Gregorius filius Osi porcionem suam possessionariam in possessione Maglaca vocata in comitatu Soproniensi existenti habitam cum mo­lendino et aliis universis utilitatibus ad eandem porcionem suam possessionariam in dieta Maglacha vocata habitam spectantibus in concambium quarumdam sexaginta iugerum terrarum arabilium prefatis domino fratri Anthonio preposito et conventui de Chorna, e converso vero idem prepositus in sua et predicti conventus de Chorna personis vigore dictarum literarum procuratoriarum de possessione seu terra ipsorum Sarod vocata in prefato comitatu Soproniensi iuxta lacum Fertew vocatum habita predicta sexaginta iugera terrarum arabilium in uno ordine adiacencia pro loco ville seu habitacione populorum sive iobagionum prefati magistri Gregorii de alia Sarod, ! cum tributo aque seu laci Fertew vocati ad porcionem dictorum prepositi et conventus per­tinenti et provenienti in concambium prefate porcionis pos­sessionarie ipsius magistri Gregorii in dieta Maglacha habite, eidem magistro Gregorio iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam et habendam dedissent et per­mutassent, imo partes prescripte in alterutrum dederunt et

Next

/
Thumbnails
Contents